2 | [72. ] Hypocritae fiducia vana, bona coram Deo nulla, praedicatio infructuosa, abstinentia inanis.---Bene hypocritarum fiducia aranearum telis similis dicitur, quia omne quod ad obtinendam gloriam exsudant ventus vitae mortalis dissipat. Nam quoniam aeterna non quaerunt, bona temporalia cum tempore amittunt. Pensandum quoque est quod fila araneae per ordinem ducunt, quia sua hypocritae quasi sub discretione opera disponunt. Aranearum tela studiose texitur, sed subito flatu dissipatur, quia quidquid hypocrita cum labore peragit aura humani favoris tollit; et dum in appetitu laudis opus deficit, quasi in ventum labor evanescit. Saepe namque et usque ad praesentis vitae terminum hypocritarum facta perdurant, sed quia per haec auctoris laudem non quaerunt, bona ante Dei oculos nunquam fuerunt. Plerumque enim, ut praediximus, sacrae legis eruditione fulciuntur, doctrinae verba proferunt, omne quod sentiunt testimoniis accingunt, nec tamen per haec vitam audientium, sed proprios favores quaerunt, quia nec proferre alia noverunt, nisi quae auditorum corda ad rependendas laudes excutiant, non autem ad lacrymas accendant. [Vet. XXX.] Mens quippe concupiscentiis exterioribus occupata igne divini amoris non calet; et idcirco ad supernum desiderium inflammare auditores suos nequeunt verba quae frigido corde proferuntur. Neque enim res quae in se ipsa non arserit aliud accendit. Unde fit plerumque ut hypocritarum dicta et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui se proferunt elatos laudibus deteriores reddant. Attestante etenim Paulo, Scientia inflat, charitas aedificat . Cum ergo charitas aedificando non erigit, scientia inflando pervertit. Plerumque se hypocritae mira abstinentia affligunt, omne robur corporis atterunt, et quasi carnis vitam funditus in carne viventes exstinguunt, sicque per abstinentiam morti appropiant, ut pene quotidie morientes vivant. Sed ad haec humanos oculos quaerunt, admirationis gloriam expetunt, Veritate attestante, quae ait: Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes . Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Sed inter haec, ab ore proximorum sermo admirationis quaeritur, nihilque tanto labore aliud, nisi aestimatio humana cogitatur. Quos nimirum bene Simon ille significat, qui dominicae passionis tempore in angariam crucem portabat, de quo scriptum est: Invenerunt hominem Cyrenaeum, venientem obviam sibi, nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem Iesu [Marc. XV, 21]. Quod enim per angariam agimus, non hoc ex studio amoris operamur. Crucem ergo Iesu in angaria portare est afflictionem abstinentiae pro alia quam necesse est intentione tolerare. An non Iesu crucem in angaria portat, qui quasi ad praeceptum Domini, carnem domat, sed tamen spiritalem patriam non amat? Unde et Simon isdem crucem portat, sed nequaquam moritur, quia omnis hypocrita corpus quidem per abstinentiam afficit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit. |
3 | [Vet. XXXI.] [ 73. ] Crucem carni infert, sed mundo vivit.---Quo contra per Paulum bene de electis dicitur: Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut iam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam peius vivit, quia et saepe per sanctitatis imaginem locum regiminis indignus assequitur, quem, nisi aliquid in se virtutis ostenderet, nullo percipere labore mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur manet. Sanctitatis nunc fiducia in ore hominum ponitur; sed cum internus iudex secreta cordis examinat, testes vitae exterius non quaeruntur. Bene ergo dicitur: Sicut tela aranearum fiducia eius, quia apparente cordis teste, praeterit omne quod exterius de humano favore confidit. Unde et adhuc apte subiungitur: |