monumenta.ch > Gregorius Magnus > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLII. <<<     >>> XLIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XLIII [Rec. XXV].

1 VERS. 14.---Non ei placebit vecordia sua.
2 [70. ] Rem magni pretii vili vendit hypocrita. Fecundae et neglectae viti similis est.---Magna quippe vecordia est laboriosa agere, et aurae laudis inhiare; forti opere praeceptis coelestibus inservire, sed terrenae retributionis praemium quaerere. Ut enim ita dixerim, qui pro virtute quam agit humanos favores desiderat rem magni meriti vili pretio venalem portat; unde coeli regnum mereri potuit, inde nummum transitorii sermonis quaerit. Vili ergo pretio opus vendit, quia magna impendit, sed minima recipit. [Vet. XXIX.] Quibus itaque hypocritae similes, [Gemet., nisi foecundis sed neglectis vitibus.] nisi fecundis et neglectis vitibus existunt, quae per ubertatem fructum proferunt, sed nequaquam per studium a terra sublevantur? Quod pingues palmites germinant, errantes bestiae conculcant; et quo hoc uberius aspiciunt, proiectum in infimis avidius consumunt, quia nimirum hypocritarum opera, [Bellovac. et Gemet., dum gloriosa monstrantur.] dum clara monstrantur, quasi pinguia prodeunt, sed dum humanas laudes appetunt quasi in terra deseruntur. Quae huius mundi bestiae, maligni scilicet spiritus comedunt, quia haec ad usum perditionis inflectunt; tantoque ardentius rapiunt, quanto et magna clarius innotescunt. Unde bene per prophetam dicitur: Culmus stans, non est [Editi, in eo germen et non faciet farinam; quod et si fecerit, reluctantibus Mss.] in eis germen, et non facient farinam; quod etsi fecerint, alieni comedent eam [Osee. VIII, 7]. Culmus quippe germen non habet cum vita meritis virtutum caret. Farinam culmus non facit cum is qui in praesenti saeculo proficit nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit.
3 [71. ] Fructibus suis malignos spiritus satiat hypocrita. Pascitur et ipse modo, secus post mortem.---Sed saepe et cum fecerit, hanc alieni comedunt, quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec Deo placere non appetunt, nequaquam agri dominum, sed alienos pascunt. Fecundo itaque hypocrita et neglecto palmiti similis, servare fructum non valet, quia botrus boni operis in terra iacet. Sed tamen hac ipsa sua vecordia pascitur, quia pro bono opere a cunctis honoratur; caeteris praeeminet, subiectas hominum mentes tenet, maioribus locis attollitur, favoribus nutritur. Haec vero ei sua vecordia placet interim, sed non placebit, quia cum retributionis tempus advenerit, in poena displicet quod vecors fuit. Tunc se stulte egisse intelliget, cum pro delectatione laudis sententiam divinae increpationis acceperit. Tunc se vecordem fuisse considerat, cum se pro temporali quam percepit gloria perpetua tormenta castigant. Tunc veram scientiam supplicia aperiunt, quia per haec profecto colligitur nihil fuisse omnia quae transire potuerunt. Unde et recte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.149r csg207.165

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik