monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLI. <<<     >>> XLIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XLII.

1 VERS. 12, 13.---Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit; sic [Corb. Germ., vitae.] viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
2 [66. ] Hypocrita bonorum operum speciem, non fructum habet. Dona Dei ad incrementum damnationis habet.---Scirpi ergo vel carecti nomine hypocritae vitam signat, quae speciem quidem viriditatis habet, sed ad humanos usus [Nonnulli Mss., fructum humilitatis.] fructum utilitatis non habet; quae, sterilitate operis arida permanens, solo sanctitatis colore viridescit. [Vet. XXVII.] Sed neque sine humore scirpus, neque sine aqua carectum proficit, quia hypocritarum vita ad bona opera infusionem quidem superni muneris percipit, sed, in cunctis quae agit exteriores laudes appetens, a fructu perceptae infusionis inanescit. Saepe namque mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per prophetiae donum ventura quaeque sciendo praeveniunt, sed tamen a largitore tot munerum cogitationis intentione divisi sunt, quia per eius dona non eius gloriam, sed proprios favores quaerunt; cumque per accepta [Gemet. et Germ., eumque percepta bona in sua laude levant. Lyr., Bigot., Utic., Vindoc., cumque per accepta bona, etc., se elevant, quos sequimur.] bona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt, unde ei amplius humiles esse debuerunt. Sed eo eos postmodum districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas et ingratos largius infundit. Fitque eis amplitudo muneris incrementum damnationis, quia irrigati fructum non ferunt, sed sub viriditatis colore vacui in altum crescunt. Quos bene per Evangelium Veritas exprimit, dicens: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos, discedite a me qui operamini iniquitatem [Matth. VII, 2]. Scirpus igitur vel carectum sine aqua non vivit, quia nimirum hypocritae non nisi ex superno munere viriditatem bonae operationis accipiunt; sed quia hanc in usum propriae laudis arripiunt, in aqua quidem virides, sed tamen inanes crescunt.
3 [67. ] Hypocrita correptionis est impatiens.---Bene autem subditur: Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. Scirpus in flore est hypocrita in laude. Acutis vero angulis surgens carectum manu non carpitur, quia, exasperatis per arrogantiam sensibus, de pravitate sua hypocrita corripi dedignatur. In flore suo manum carpentis incidit, quia in laude hypocrita positus, [Norm. et Germ., si hunc.] ne hunc quisquam corripere audeat, asperitate sua protinus vitam corripientis secat. Sanctus namque non esse appetit, [Ebroic., sed videri. Utic. utramque lectionem habet.] sed vocari; et cum fortasse corripitur, quasi in opinionis gloria detruncatur. Deprehensum se in pravitate irascitur, loqui sibi redarguentem prohibet, quia velut in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus aestimari; et, paratior mori quam corripi, redargutione deterior redditur, [Vindoc., quia quasi de ira percussionis. Gemet., quia quasi de repercussionis.] quia quasi dirae percussionis aestimat iaculum puritatis verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quae mala exaggeret contra vitam correptoris inquirit. Demonstrare longe incomparabiliter reum reprehensorem suum desiderat, ut innocentem se non suis actibus, sed alienis criminibus ostendat; ita ut saepe homo redargutionis aliquid se dixisse poeniteat, et quasi a carpentis manu, sic a corripientis animo quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Unde bene per Salomonem dicitur: Noli arguere derisorem, ne oderit te [Prov. IX, 8]. Neque enim iusto timendum est ne derisor cum corripitur contumelias inferat, sed ne tractus ad odium peior fiat.
4 [68. ] Hypocrita in bonis operibus non perseverat.--- Inter haec sciendum est quod iustorum bona, quia ex corde incipiunt, usque ad praesentis vitae terminum crescunt; hypocritarum vero opera, quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt quam praesens vita finiatur. Nam plerumque studio sacrae eruditionis insistunt; et quia hanc non praeparandis meritis, sed promerendis favoribus inquirunt, statim ut iudicium humanae laudis arripiunt, et per hoc gratiam transitorii profectus assequuntur, tota mente saecularibus curis inserviunt, atque a sacra funditus eruditione vacuantur; et agendo post indicant quantum temporalia diligant, qui sola prius aeterna praedicabant. Plerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt; quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae virtute decorantur; sed cum per haec quaesiti culmen honoris attigerint, cumque sibi iam reverentia a cunctis impenditur, protinus se in lasciviam voluptatis fundunt, et bona se non ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt qui haec cito dimiserunt. Nonnunquam vero aliqui quae possident tribuunt, atque indigentibus cuncta largiuntur; sed tamen ante vitae terminum, avaritiae prurigine accensi, aliena appetunt, qui sua largiri videbantur, et pertinaci post crudelitate ambiunt quod ficta prius pietate reliquerunt. [Vet. XXVIII.] Unde et recte nunc dicitur: Cum adhuc sit in flore, ne carpatur manu, ante omnes herbas arescit. [Edit. Rom. et Gussanv., iuxta carnalium quippe intellectum.] Iuxta carnem quippe et iusti herba sunt, propheta attestante, qui ait: Omnis caro fenum [Isai. XL, 6]. Sed ante omnes herbas arescere scirpus dicitur, quia, iustis in bono suo permanentibus, a viriditate assumptae rectitudinis hypocritarum vita siccatur. Arescunt herbae etiam reliquae, quia iustorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed herbarum ariditatem scirpus praevenit, quia priusquam de carne hypocrita transeat, ea quae in se ostenderat virtutum facta derelinquit. De quibus bene etiam per Psalmistam dicitur: Fiant sicut fenum aedificiorum, quod prius quam evellatur arescit [Psal. CXXVIII, 6]. Fenum quippe aedificii in alto nascitur, sed nequaquam pingui radice solidatur, quia et hypocrita summa quidem agere cernitur, sed non in eis ex cordis puritate roboratur. Quod nimirum fenum et non evulsum citius arescit, quia videlicet hypocrita et in praesenti adhuc vita subsistit, et iam sanctitatis opera quasi viriditatis speciem amittit. Quia enim sine intentione rectae cogitationis bona studuit agere, haec amittens, indicat se sine radice floruisse.
5 [69. ] Hypocrita spe sua diu frui non valet.---Sed Baldad, sicut praediximus, cui scirpum vel carectum comparet, illico aperit, cum subiungit: Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. Quid enim cunctis suis operibus hypocrita sperat, nisi honoris reverentiam, gloriam laudis, a melioribus metui, sanctus ab omnibus vocari? Sed permanere spes hypocritae non valet, quia, aeternitatem non quaerens, fugit quod tenet. Nequaquam quippe mentis eius intentio in illa gloria figitur quae sine fine possidetur, sed cum transitoriis favoribus inhiat, perdit percipiendo quod laborat, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam [Matth. VI, 2, 5]. Sed haec spes recipiendae mercedis teneri diu non potest, quia pro ostensis operibus honor tribuitur, sed vita ad terminum urgetur; laudes resonant, sed ad finem cum laudibus tempora festinant; et quia nequaquam animus in aeternitatis amore radicatur, cum ipsis profecto rebus quas diligit labitur. Nemo namque valet mobilia diligere et ipse immobilis stare. Qui enim transeuntia amplectitur, eo ipso ad cursum ducitur, quo decurrentibus implicatur. Dicat ergo: Et spes hypocritae peribit, quia humana laus quam magnis laboribus appetit [Gemet., impulsa tempora momentis decurrit.] impulsa temporum momentis decurrit. Bene autem subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.148r csg207.161

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLI. <<<     >>> XLIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik