monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
    >>> XLII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XLI.

1 VERS. 10.---Ipsi docebunt te; [In Mss. Reg., Germ., Corb. Germ., desideratur loquentur tibi.] loquentur, tibi, et de corde suo proferent eloquia.
2 [65. ] Pravi bona interdum proferunt, sed non bene. Suo tum se mucrone feriunt.---Notandum quod superius dixerat: Spiritus multiplex sermonis oris tui; nunc vero, reductis ad memoriam patribus, dicit: De corde suo proferent eloquia. Ac si vitam sanctae Ecclesiae haeretici detestantes, dicant: Multiplicitatem spiritus in ore habes, in corde non habes. Sed illi contra te audiendi sunt, qui verba ex corde proferentes, recta vivendo docuerunt. Saepe autem pravi, dum suae vitium fortitudinis ignorant, audenter aliorum rectitudinem lacerant; cumque contra bonos sibi auctoritatem increpationis arripiunt, aut ea bona proferunt, quae non videndo, sed audiendo didicerunt; aut ea aliis mala mentientes ingerunt, quae ipsi committunt. Sed cum ea bona proferunt quae servare contemnunt, sciendum est quia plerumque veritas sic per ora adversariorum sonat, ut eorum linguam movens vitam feriat, quatenus culmen rectitudinis loquentes et ignorantes, ipsi et verbis iudices, et factis accusatores fiant. Unde Baldad mira quidem contra hypocritas subdit, sed mucrone verbi se impetit, quia simulator iustitiae, nisi ex aliquantulo ipse esset, docere iustum nequaquam tanta temeritate praesumeret. Et quidem fortia sunt valde quae dicit; sed haec stultis, non autem sapienti, pravis, non recto, dicere debuit, quia et vecordem se asserit qui, hortis sitientibus, in flumen aquam fundit. Sed interim postponentes cui dicitur, pensemus subtiliter quid dicatur, ut nos prolata instruant, quamvis meritum sui auctoris impugnent. Sequitur:
3 VERS. 11.---Nunquid [Ita Norman. et pene omnes, cui lect. favet iterata viriditatis mentio. In Editis legitur vivere.] virescere potest seirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua?
4 [Rec. XXIV.] Cui Baldad scirpum, vel carectum comparet, ipse protinus aperit cum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.147v csg207.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik