1 | VERS. 4, 5, 6.---Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae, tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum iustitiae. |
2 | [61. ] Populorum ab Ecclesia discissionem tanquam erroris argumentum exprobrarant.---Ac si afflictis catholicis errorum praedicatores dicant: Vitae vestrae providete, et quam perversa teneatis, ex eorum qui inter vos defuncti sunt damnatione cognoscite, quia conditori omnium nisi perfidia vestra displiceret, nequaquam a vobis tam numerosos populos interitu saeviente subtraheret. Ait enim: Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae. Quasi aperte dicens: In iniquitatis suae manu dimissi sunt, qui vitam nostrae rectitudinis imitari noluerint. Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus. [Vet. XXVI.] Quia enim se haeretici tenere lucem veritatis aestimant, sanctam Ecclesiam quasi in erroris nocte positam, ad diluculum veritatis vocant, quatenus et per cognitionem Dei, quasi per diluculum surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat. Si mundus et rectus incesseris. Mundus videlicet in cogitatione, rectus in opere. Statim evigilabit ad te. Ac si aperte dicat: Quia is qui nunc tribulationibus tuis virtutem suae protectionis non exerit, quasi ab adiutorio errantis dormit. Et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae. Id est, praesentis vitae contrarietates amovet, et tranquillitatis protinus securitatem praebet. Quia enim perversi quique temporale gaudium singulare aestimant divinae remunerationis bonum, quae ipsi anxie ambiunt, haec aliis pro magno pollicentur. Unde plerumque fit, ut aut ami sa recuperari spondeant, aut ad maiora adhuc praesentis vitae praemia auditorum suorum animos extendant. Quod patenter Baldad exprimit, cum protinus adiungit: |