monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXV . <<<     >>> XXXVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXXVI.

1 VERS. 3.---Nunquid Deus supplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est?
2 [59. ]Pravi doctrinae laudem aucupantur. Iustitiam Dei laudant ubi eis bene est, ubi male damnant. Haec beatus Iob nec loquens negaverat, nec reticens ignorabat. Sed procaces quique, ut diximus, etiam nota iactanter proferunt, ut loquendo docti videantur: contemnunt moderate conticescere, ne credantur ex imperitia tacuisse. Sciendum vero est quia tunc divinae iustitiae rectitudinem laudant, cum se ad gaudium incolumitas sublevat, et alios flagella castigant; cum se conspiciunt rerum prosperitate perfrui, alios adversitate fatigari. Nam dum perverse agunt, sed tamen se rectos arbitrantur, hoc quod sibi prospera suppetunt, deberi suis meritis credunt; eoque colligunt quod Deus iniuste non iudicat, quo quasi iustos se adversitas nulla contristat. Sed si eorum vitam quamlibet breviter vis supernae correptionis attigerit, pulsati protinus consilium divini examinis increpant, quod paulo ante incolumes admirando praeferebant, iustumque esse iudicium, quod suis moribus adversatur, negant, de divina aequitate disputant, ad resultationis verba prosiliunt, et correpti quia deliquerint, gravius delinquunt. Unde bene etiam per Psalmistam contra peccatoris confessionem dicitur: Confitebitur tibi, cum bene feceris ei [Psal. XLVIII, 19]. Despecta quippe vox confessionis est, quam format iucunditas prosperitatis. Sola autem confessio habet magni meritum ponderis, quam [Editi, a veritatis rectitudine.] a veritate rectitudinis nequaquam separat vis doloris, quam usque ad iudicium vocis exacuit adversitas testis cordis. Non ergo mirum quod Baldad divinam iustitiam laudat, qui nihil adversi ab eadem iustitia tolerat.
3 [60. ] Haereticorum in Ecclesiam adversis pressam insania. ---Sed quia amicos beati Iob haereticorum tenere speciem diximus, libet ut paucis quomodo Baldad verba haereticorum subreptionibus congruant demonstremus. Hi quippe dum sanctam Ecclesiam temporali corripi animadversione conspiciunt [Expunxit Coccius, in semetipsis, aliis Edit. errantem sequentibus et tum Mss. tum vet. Edit. minus consulentibus. German. habet semetipsos pro semetipsis.] in semetipsis, audacius in iactantiam perversae praedicationis intumescunt; et superni examinis rectitudinem praetendentes, prosperari se ex meritis asserunt, illam vero affligi dignis retributionibus attestantur, et verbis blandientibus subreptionis aditum protinus inter dolores quaerunt, atque aliorum vitam, [Editi, vitam exprobrantes. Sequimur Mss. Corb. Germ. ac Norm. Apud Barthol. et Rembold. 1518 corrupte legitur morsibus, pro mortibus.] exprobratis aliorum mortibus, feriunt, ac si illi iam iuste defuncti sint qui de Deo credere digna noluerunt. Unde Baldad Suhites, postquam divinam iustitiam protulit, illico adiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.146v csg207.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik