2 | [58. ]Iustorum verba iniustis gravia. Loquendi quadruplex vis. Unica crimini subiacet. Iniustis semper gravia sunt verba iustorum; et quae ad aedificationem prolata audiunt, haec quasi superimpositum pondus ferunt. Quod de se aperte Baldad Suhites indicat, dicens: Usquequo loqueris talia? Qui enim usquequo dicit, quia aedificationis verba iam portare non possit ostendit. Sed cum corrigi iniqui despiciunt, bene prolata criminantur. Unde et protinus adiungit: Et spiritus multiplex sermonis oris tui. Cum multiplicitas in sermone reprehenditur, esse procul dubio intelligentiae gravitas in sensu denegatur. Vis quippe summa loquentium, quadrifaria qualitate distinguitur. Nam sunt nonnulli quos sentiendi simul ac dicendi amplitudo dilatat, et sunt nonnulli quos sentiendi simul et dicendi inopia angustat. Sunt nonnulli qui efficaciam dicendi habent, sed acumen sentiendi non habent; et sunt nonnulli qui acumine sentiendi subnixi sunt, sed ex inopia locutionis obmutescunt. Hoc namque in hominibus cernimus, quod in rebus saepe insensibilibus videmus. Nam plerumque et abundans aqua ab intimis ducitur et largis in superficiem meatibus derivatur. Plerumque angusta in intimis latet, et progrediendi rimas difficulter inveniens, foras angustior exsudat. Plerumque minima in absconditis oritur; cumque patenter qua exeat invenit, ex largo foramine tenuis procedit, magnique se meatus dilatant, sed non est quod fundant. Plerumque vero ampla in absconditis surgit, sed angustis pressa meatibus tenuissime profluit. Sic itaque in aliis os patens emanat, quod largus ingenii fons ministrat. In aliis intellectum nec sensus porrigit, nec lingua fundit. In aliis os quidem ad loquendum patet, sed ad reddendum parata a sensu lingua nihil accipit. In aliis vero largus sentiendi fons a corde exuberat, sed hunc quasi meatus tenuis impar lingua coangustat. In quibus nimirum quatuor dicendi qualitatibus, sola crimini tertia subiacet, quae hoc sibi per locutionem arripit, ad quod per ingenium non assurgit. Nam prima laudanda est, quae utroque valenter pollet. Secunda miseranda, quae utroque humiliter caret. Quarta adiuvanda, quae explere quod sentit non valet. Tertia vero despicienda atque reprimenda, quae, dum sermone se erigit, sensu iacet, quae membris inflatione tumentibus similis, ad aures audientium vasta, sed vacua, procedit. Quod nunc Baldad ad beati Iob crimen intorquet, dicens: [Vet. XXV.] Spiritus multiplex sermonis oris tui. Qui enim multiplicitatem sermonis ori tribuit, profecto cordis inopiam reprehendit. Ac si aperte dicat: Abundantia spiritus in sermone oris attolleris, sed sensus indigentia coangustaris. [Vet. XXV.] Pravi autem, cum recta reprehendunt, ne ipsi quae iusta sunt nescire videantur, nota omnibus bona, quae audiendo didicerunt, quasi incognita proferunt. Unde et Baldad protinus adiungit: |