monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXI . <<<     >>> XXXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXXII [Vet. XXII, Rec. XX].

1 IBID.---Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
2 [52. ] Peccando contrarius factus est Deo.---Tunc sibi contrarium Deus hominem posuit, cum homo Deum peccando dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus hostis eius exstitit, cuius praecepta contempsit. Iustus vero conditor hunc sibi contrarium posuit, quia inimicum ex elatione deputavit. Sed haec ipsa contrarietas culpae facta est homini pondus poenae, ut corruptioni suae male liber serviat, qui bene servus de incorruptionis libertate gaudebat. Salubrem quippe humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis iugum superbiendo pervenit, et cervicem cordis erigendo supposuit, quia qui subesse divinis iussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae deiectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus.
3 [53. ] Quot modis homo sibi gravis sit, propter corpus. Et propter mentem. Mens nostra ampla et angusta. ---Ut enim taceamus hoc, quod dolores tolerat, quod febribus anhelat, sua quadam aegritudine constringitur ipsa haec nostri corporis quae salus [Additur in Editis aegritudo est, quae redundant, et in nullis Mss. invenimus.] vocatur. Nam otio tabescit, opere deficit; inedia deficiens, cibo reficitur ut subsistat; refectione lassescens, abstinentia relevatur ut vigeat; aqua perfunditur, ne arescat; linteis tergitur, ne ipsa nimis perfusione liquefiat; labore vegetatur, ne quiete torpeat; quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat; fatigata vigiliis, somno reparatur; oppressa somno, vigiliis excutitur, ne sua peius quiete lassetur; vestibus tegitur, ne frigoris adversitate penetretur; quaesito calore deficiens, aurarum flatu refovetur. [Gemet., cumque inediae molestias.] Cumque inde molestias invenit, unde vitare molestias quaesivit, male sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit. Remotis ergo febribus, cessantibusque doloribus, ipsa nostra salus aegritudo est, cui [Bellovac. et Gemet., cui curanda necessitas.] curandi necessitas nunquam deest. Quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudini medicamentis obviamus. Sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus, quod provide ad refectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio corripi, sic superbia sterni. Quia enim elatum semel sumpsimus spiritum, ecce defluens quotidie portamus lutum.
4 [54. ]Ipsa quoque mens nostra a secreti interioris securo gaudio exclusa, modo spe decipitur, modo pavore vexatur, [Vindoc., Bellovac., unus Reg., Colb. et Gemet., modo despiciendo dolore deiicitur. Turbon., Germ., Ebroic. cum reliquis Norman., modo deficeindo dolore deiicitur.] modo dolore deiicitur, modo falsa hilaritate relevatur; transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione incessanter atteritur, quia et incessanter cursu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus subdita, et a semetipsa variatur. Nam quaerens quod non habet, anxia percipit; cumque hoc habere coeperit, taedet hanc percepisse quod quaesivit. Amat saepe quod despexerat, despicit quod amabat. Cum labore quae aeterna sunt discit, sed horum repente obliviscitur, si laborare desierit. Diu quaerit, ut parum quid de summis inveniat, sed ad consueta citius relabens, nec parum in his quae invenit perseverat. Erudiri appetens, vix suam ignorantiam superat, sed erudita, gravius contra scientiae gloriam pugnat. Vix carnis suae sibi tyrannidem subiicit, sed tamen adhuc intus culpae imagines tolerat, cuius iam foris opera vincendo restrinxit. In auctoris sui inquisitione se erigit, sed reverberatam hanc, corporearum rerum amica caligo confundit. Semetipsam qualiter incorporea corpus regat intueri vult, et non valet. Requirit mire quod sibi respondere non sufficit, et sub eo ignara deficit, quod prudenter requirit. Amplam se simul et angustam considerans, qualem se veraciter aestimet, ignorat, quia si ampla non esset, nequaquam tam investiganda requireret, et rursum si angusta non esset, hoc ipsum saltem quod ipsa requirit inveniret.
5 [55. ] Homo dum relicto Deo, se sibi sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis invenit. Hoc pressus Iob misericordiam Dei postulat.---Bene ergo dicitur: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis, quia dum repulsus homo, et a carne molestias, et a mente quaestiones tolerat, grave nimirum pondus semetipsum portat. [Norm. et Bellovac., undique angoribus vel anguoribus premitur.] Undique languoribus premitur, undique infirmitatibus urgetur, ut qui, relicto Deo, se sibi ad requiem sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis inveniret, inventumque se fugere quaereret, sed, auctore contempto, quo se fugeret non haberet. Cuius infirmitatis pondera bene quidam sapiens contemplatus, ait: Grave iugum super filios Adam, [Gemet., ab exitu.] a die exitus de ventre matris eorum usque ad diem sepulturae in matrem omnium [Eccli. XL, 1]. Beatus autem Iob ista considerans, et quare ita ordinata sint ingemiscens, non iustitiam redarguit, sed misericordiam inquirit, ut percunctando ipse humiliter pulset quod parcendo divina pietas immutet. Ac si aperte dicat: Cur quasi contrarium tibi hominem despicis, qui certus scio quia perire vel ipsum quem despicere crederis non vis? Unde bene adhuc et humilitatem confessionis exprimit, et vocem liberae inquisitionis adiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.145r csg207.151

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXXI . <<<     >>> XXXIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik