monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXIX . <<<     >>> XXXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXX [Vet. XXI, Rec. XVIII].

1 VERS. 19.---Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
2 [49. ] Contemplationis sapor, non satietas hic datur. ---Saliva in os ex capite labitur, ab ore vero ad ventrem ducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum nisi divinitas? per quam existendi principium sumimus, ut creatura simus, Paulo attestante, qui ait: Caput viri Christus, caput autem Christi Deus [I Cor. XI, 3]. Quid autem venter noster est, nisi mens? quae dum cibum suum, supernum videlicet intellectum suscipit, refecta procul dubio omnium membra actionum regit. Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris [Prov. XX, 27], quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Quid ergo salivae nomine nisi sapor intimae contemplationis accipitur? quae ad os a capite defluit, quia de claritate conditoris adhuc in hac vita nos positos vix [Sic Mss. At Edit. vetust., gutta, Coccius et poster., gustus. Gemet. Codex, vix gusto revel., et ubique habet gusto pro gustu.] gustu revelationis tangit. Unde et Redemptor veniens salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit [Ioan. IX, 6], quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admistionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quia a paradisi gaudiis expulsum in hoc iam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit. Sed sicut sanctus vir insinuat, haec saliva ad os quidem labitur, ut vero ad ventrem usque perveniat non glutitur, quia divinitatis contemplatio sensum, tangit, sed plene mentem non reficit, quoniam perfecte animus conspicere non valet quod adhuc, quia caligo corruptionis praepedit, raptim videt.
3 [50. ] Mens mole corporis pressa, supernae luci diu inhaerere non valet.---Ecce enim electorum mens iam terrena desideria subiicit, iam cuncta quae considerat praeterire transcendit, iam ab exteriorum delectatione suspenditur, et quae sint bona invisibilia rimatur, atque haec agens plerumque in dulcedinem supernae contemplationis rapitur, iamque de intimis aliquid quasi per caliginem conspicit, et ardenti desiderio interesse spiritalibus angelorum ministeriis conatur; gustu incircumscripti luminis pascitur, et ultra se evecta ad semetipsam relabi dedignatur; sed quia adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam [Sap. IX, 15], inhaerere diu luci non valet, quam raptim videt. Ipsa quippe carnis infirmitas transcendentem se animam retrahit, atque ad cogitanda ima ac necessaria suspirantem reducit. Saliva ergo ex capite defluens os tangit, sed ad ventrem minime pervenit, quia liquore supernae contemplationis iam quidem intellectus noster infunditur, sed nequaquam mens plene satiatur. In ore etenim gustus est, in ventre satietas. Salivam itaque glutire non possumus, quia supernae claritatis bono satiari non permittimur, quod adhuc ex tenuitate gustamus. Sed quia hoc ipsum, quod utcunque iam [Turon., Germ., Norm., Anglic. et vet. Ed., iam superna, Vindoc. et Corb. Germ., iam superne. Editi poster., iam super nos.] superne cognoscimus, ex pietate parcentis est, quod vero hoc percipere perfecte non possumus adhuc ex poena vetustae damnationis, recte nunc dicitur: Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Ac si aperte diceretur: Tunc homini plene parcis, cum hunc ad perfectionem tuae contemplationis admiseris, ut claritatem tuam raptus interius videat, et eum carnis suae corruptio exterius non repellat. Tunc permittis ut salivam glutiam, cum me sapore tuae claritatis usque ad abundantiam satietatis infuderis, ut nequaquam iam per indigentiam gustu oris esuriam, sed in te [Ita Corb. Germ., Vindoc., Norm., Bellov. In Turon., solidius irrigatione mentis subsist. Editi, solidatus.] solidus irrigato mentis ventre subsistam. Sed qui promereri vult bonum quod [Corb. Germ., expedit.] expetit, debet malum confiteri quod fecit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.144r csg207.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik