monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXVII . <<<     >>> XXIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXVIII.

1 VERS. 17.---Quid est homo quia magnificas eum? [Gemet., Corb. Germ., 1 Reg., Germ., aut quia ponis, hic et infra.] aut quid apponis erga eum cor tuum?
2 [47. ] Sancti suam vilitatem, ac Dei munera et iudicia semper considerant.---Hominem Deus magnificat, quia largitate rationis ditat, infusione gratiae visitat, honore collatae virtutis exaltat. Cumque per semetipsum nihil sit, esse tamen eum cognitionis suae participem, benignitatis munere concedit. Sed erga eumdem magnificatum hominem cor suum Dominus apponit, quia post dona iudicium exerit, merita subtiliter pensat, vitae pondera vehementer examinat, et tanto ab eo post districtius poenas exigit, quanto hunc impenso munere largius praevenit. Vir igitur sanctus immensitatem supernae maiestatis aspiciat, atque ad infirmitatem propriam considerationis oculum reducat. Videat quia caro capere non valet hoc quod [1 Vindoc. et Corb. Germ., quod per semetipsam veritas spiritum docet. Ita quoque nunc legitur in Utic., et in margine al., de semetipsa. 2 Vindoc., quod semetipsam veritatis spiritu docet. Reg., quod semetipsam veritatis spiritus docet. Alter Reg. cum Germ. et Colb., quod de semetipsa veritas spiritum docet. In omnibus autem nostris Mss. legitur, spiritum, non addito, sanctum, ut in Excusis.] de semetipsa Veritas per spiritum docet. Videat quia etiam sublevatus hominis spiritus iudicium tolerare non sufficit quod Deus sub examine districtae retributionis intendit, et dicat: Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum cor tuum? Ac si aperte exclamet, dicens: Magnificatur homo spiritali munere, sed tamen caro est; et vias eius post munera districte consideras, sed tamen si remota pietate iudicetur, pondus quod de tua [Ebroic., de tua sublimitate.] subtilitate imminet, ferre nec sublevatus ad iustitiam spiritus valet, quia etsi hunc ultra se tua dona dilatant, ad inquisitionem tamen tui districti examinis sua infirmitas angustat. Unde et adhuc apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.143v csg207.146

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik