monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXI [Rec. XI].

1 IBID.---Loquar in tribulatione spiritus mei.
2 [37. ] Peccatorum confessionem comitari debet poenitentiae luctus.---Tribulatio quippe spiritus linguam commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quoque est quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed deflere contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde bene beatus Iob postquam se ori suo non parcere spopondit, tribulationem mox spiritus subdidit. Ac si aperte fateretur, dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia spiritus vagetur: sed culpas loquens, vulnus aperio; culpas vero ad correctionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum, sed neglectum, quo licentius iam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego [Ita Corb. Germ., Gemet. et Psalter. Rom. Utic., annuntiabo. Vulgati, pronuntiabo.] pronuntio, et cogitabo pro peccato meo [Psal. XXXVII, 19]. Pronuntiando enim occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? [Vet. XVI.] Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. Unde et apte mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.140r csg207.134

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik