monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XVIII. <<<     >>> XX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XIX [Vet. XV].

1 IBID.---Neque cognoscet eum amplius locus eius.
2 [35. ] Locus hominis Deus, per inobedientiam desertus. Non cogniturus est in iudicio, qui eum hic spreverint. ---Locus quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet conditor exstitit, qui hunc ut in semetipso consisteret creavit. Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum, seductoris verba audiens, a conditoris amore discessit. Sed cum omnipotens Deus redimendo se homini etiam corporaliter ostendit, ipse, ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad retinendum quem amiserat hominem locus venit. Si enim appellari locus nequaquam conditor posset, Deum laudans Psalmista non diceret: Filii servorum tuorum habitabunt ibi [Psal. CI, 29]. Ibi enim non dicimus, nisi cum locum specialiter designamus. Sed sunt plerique qui etiam post perceptum [Gemet., Utic. et alii, redemptionis auxilium.] Redemptoris auxilium ad desperationis tenebras devolvuntur; et tanto nequius pereunt, quanto et oblata remedia misericordiae contemnunt. Recte ergo de damnato homine dicitur: Neque cognoscet eum amplius locus eius, quia a conditore suo tanto tunc districtius in iudicio non cognoscitur, quanto nunc ad reparationis gratiam nec per dona revocatur. Unde et notandum summopere est quod non ait: Neque cognoscet amplius locum suum, sed ait: Neque cognoscet eum amplius locus eius. Dum enim cognitio non homini, sed loco tribuitur, patenter ipse conditor loci nomine designatur, qui, districtus ad examen ultimum veniens, in iniquitate durantibus dicet: Nescio vos unde sitis [Luc. XIII, 25]. Sed electi quique quo districte reprobos repelli considerant, eo semetipsos quotidie a perpetratae nequitiae sordibus [Ab his verbis sollicitius purgant, caetera desunt in Mss. Bellovac. et Gemet., usque ad, iniquitatem meam ego pronuntiabo. Deerant etiam olim in Utic.] sollicitius purgant. Cumque perituros alios frigescere a vitae amore conspiciunt, studiose se ad poenitentiae lamenta succendunt. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.139v csg207.133