2 | [34. ] Domus mentis est id quod amando habitat. Desperantium corda nubibus similia. Extra se funduntur.---Sicut domus est corporis habitaculum corporale, ita unicuique menti hoc domus fit quod ex desiderio inhabitare consuevit. Ad domum igitur suam ultra non revertitur, quia semel quisque, aeternis suppliciis traditus, ad hoc iam ubi amore inhaeserat nullatenus revocatur. Potest etiam inferni nomine peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: In inferno autem quis confitebitur tibi ? Unde rursum scriptum est: Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit . Quisquis autem impietati succumbit, vitam profecto iustitiae moriendo derelinquit. Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni suppliciis sepelitur? Bene ergo dicitur: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet, quia plerumque cum perpetratione nequitiae etiam desperatio sociatur, et via iam reversionis absciditur. Recte autem corda desperantium nubibus comparantur, quia et caligine erroris obscura sunt, et peccatorum multiplicitate condensa; sed consumpta pertranseunt, quia claritate extremi iudicii irradiata dissipantur. Solet etiam domus inhabitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam , quia nimirum dignum est ut peccator post veniam ad mentem suam redeat, ne iterum quo iuste feriatur admittat. Sed qui ad infernum descenderit, ad domum suam ulterius non ascendet, quia eum quem desperatio obruit, a cordis sui habitaculo foras mittit, et redire introrsus non valet, quia, fusus exterius, ad deteriora quotidie compulsus cadit. Ad contemplandum quippe Creatorem homo conditus fuerat, ut eius semper speciem quaereret, atque in solemnitate illius amoris habitaret. Sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia, tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. Unde apte adhuc subditur: |