2 | [33. ] Damnatis non est reditus ad veniam, aut ad ea quae amabant.---Nubes quippe ad altiora suspenditur; sed densata vento impellitur ut currat, calore autem solis dissipatur ut evanescat. Sic sic nimirum corda sunt hominum, quae per acceptae rationis ingenium ad alta emicant, impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur; sed, districto respectu superni iudicis, quasi solis calore liquefiunt, et, semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationem, cursum defectumque humani generis exprimens dicat: Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descendit ad inferos non ascendet. Ac si aperte loqueretur, dicens: In altum currendo deficit, qui superbiendo ad interitum tendit; quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius ad veniam non reducit. Unde et adhuc subditur: |