monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XV . <<<     >>> XVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XVI [Rec. IX].

1 IBID.---Oculi tui in me, et non subsistam.
2 [31. ] Christus in iudicio reprobos ad feriendum videbit, quos hic ad misericordiam impendendam non vidit.---Ac si aperte diceret: Districtus ad iudicium veniens, et ad salvandum non vides, et ad feriendum vides, quia quem in praesenti vita dispensationis tuae miseratione non respicis, respiciendo, postmodum per iustitiam exstinguis. Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit, quia scilicet misericors creator, quem exspectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: [Gemet. et Corb. Germ. a prima manu, dissimulas peccata.] Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam [Sap. XI, 24]. Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit, quia cum districtus iudex merita subtiliter inquirit, reus ad tormenta non sufficit.
3 [32. ] Iusti se perituros sciunt, si remota pietate a Deo iudicentur.---Quamvis hoc etiam iustorum voci congruit, quorum mens semper sollicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant [Omissam in Vulgatis voculam qui revocavimus maxime ex Mss. Norm.] qui ante quantum iudicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona conditoris. Considerant prava [Hic supplevimus ex Mss. et aliis Ed. multa quae in Ed. Gussanv. desunt.] quam districte iudicet, bona opera quam subtiliter penset, et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate iudicentur, quia hoc ipsum quoque quod iuste videmur vivere culpa est, si vitam nostram cum iudicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. Hinc enim in hoc eodem libro scriptum est: Astra non sunt munda in conspectu eius [Iob. XXV, 5], quia apud eum districte iudicati, ipsi quoque maculas inquinationis habent, qui per munditiam sanctitatis lucent. Bene ergo dicitur: Oculi tui in me, et non subsistam. Ac si aperte iusti voce diceretur: Si subtili examinatione discutior, perferendo iudicio non assurgo, quia ad poenam vita non sufficit, si hanc immanitas iustae retributionis premit. Bene autem eiusdem humani generis et culpa breviter, et poena subrogatur, cum protinus dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.138v csg207.130

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik