2 | [30. ] Tunc Christi gratia non liberat, quem nunc non reformat.---Visus quippe hominis est misericordia Redemptoris, quae insensibilitatis nostrae duritiam, cum respicit, emollit. Unde, teste quoque Evangelio, dicitur: Respexit Dominus Petrum, et recordatus est Petrus verbi quod dixerat Iesus; egressus foras, flevit amare . Exutam vero carne animam nequaquam iam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat. Hinc etenim Paulus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis . Hinc Psalmista ait: Quoniam in saeculum misericordia eius . Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens saeculum iustitia addicit. Hinc Salomon ait: Quia lignum in quocunque loco ceciderit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem, ibi erit , quia cum humani casus tempore, sive sanctus, sive malignus spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum secum sine ulla permutatione retinebit, ut nec exaltata ad supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat. Vir igitur sanctus, humani generis damna considerans, quod a praesenti saeculo sine Redemptoris cognitione subtrahitur, atque in aeternis ignibus irreparabiliter sepelitur, et eius vocem in se suscipiens, dicat: Nec aspiciet me visus hominis, quia nimirum Redemptoris gratia, quem nunc non intuetur ut corrigat, tunc non respicit ut ab interitu abscondat. In iudicium quippe Dominus veniens, peccatorem videt ut feriat, sed non videt ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat; culpas examinat, et vitam pereuntium ignorat. Unde sanctus vir, cum se post praesentem vitam, respectu hominis videri non posse fateretur, apte mox subdidit: |