2 | [18. ] Dolens praesentia despicit, exspectat futura.---In nocte quippe dies quaeritur, in die vespera desideratur, quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt; cumque mentem per experimentum praesentium afficit, semper hanc quasi consolante desiderio ad alia per exspectationem tendit. Sed quia et afflicta mens per appetitum ducitur, et tamen dolor eius etiam seductus desideriis non finitur, recte subiungitur, Replebor doloribus usque ad tenebras. Causa autem eiusdem doloris exprimitur, cum protinus subinfertur: |