monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, VI . <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT VII.

1 IBID.---Et sicut dies mercenarii dies eius.
2 [12. ] Electus, mercenarii instar, dies suos cito evolvi optat. In alieno laborat. Curat ne ullus dies vacuus labatur ab opere.---Dies suos mercenarius evolvi citius exoptat, ut ad laboris sui praemium sine tarditate perveniat. Dies itaque hominis vera et aeterna sapientis recte mercenarii diebus comparantur, quia praesentem vitam, viam non patriam, militiam non palmam deputat; et eo se abesse longius a praemio conspicit, quo tardius ad finem venit. Considerandum quoque est quod mercenarius in alienis laboribus exsudat, sed tamen sibi praemium proprium praeparat. Voce autem Redemptoris nostri dicitur: Regnum meum non est de hoc mundo [Ioan. XVIII, 36]. Omnes ergo qui, spe coelestium praediti, exercitio vitae praesentis atterimur, in alieno laboramus. Nam saepe et reprobis servire cogimur, mundo quae mundi sunt reddere coarctamur; et alieno quidem labore fatigamur, sed tamen praemia nostra percipimus; et per hoc pervenimus ad propria, quod pure ministramus aliena. Quo contra quibusdam Veritas dicit: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis [Coc. et alii deinceps Ed., quis credit. Astipulantur nonnulli Mss., sed non potiores.] dabit vobis [Luc. XVI, 12]? [Vet. VII.] Sciendum quoque est quod mercenarius sollicite curat inspicere ne unquam dies vacuus labatur ab opere, et exspectatus finis temporis ne inanis veniat ad remunerationem. In laboris namque studio conspicit quid percipere in tempore remunerationis possit. Nam cum opus crescit, praemii fiducia proficit; cum vero opus torpuerit, spes a remuneratione lassescit. Unde et electus quisque vitam suam quasi mercenarii dies pensans, tanto fidentius spe tendit ad praemium, quanto nunc robustius perdurat ad laboris incrementum; qui sit decursus praesentis temporis pensat, dies cum operibus numerat, ne a labore vacua transeant vitae momenta formidat; adversis gaudet, passione reficitur, moerore refovetur, quia subsequentis vitae praemiis tanto se remunerari largius conspicit, quanto pro amore illius quotidianis se mortibus verius impendit. Hinc namque est quod cives supernae patriae conditori eius Psalmistae vocibus dicunt: Propter te morte afficimur tota die [Psal. XLIII, 22]. Hinc Paulus ait: Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres [I Cor. XVI, 31]. Hinc iterum dicit: Ob quam causam haec patior, sed non confundor; scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem [II Tim. I, 12]. Sancti igitur viri quot labores nunc veritati commendantes exhibent, tot iam remunerationis suae pignora intra spei cubiculum clausa tenent. [Vindoc. et Corb. Germ., ut cum gravis nunc sentitur aestus in opere, quandoque refrigerium percipiatur ea quiete. Plerique Mss., quibus adhaeremus, habent sed gravis, non sed gravius, ut legitur in Edit.] Sed gravis nunc sentitur aestus in opere, ut quandoque refrigerium percipiatur ex quiete. Unde et apte mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.134r csg207.112

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik