monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, V. <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT VI [Vet. IV, Rec. III].

1 CAP. VII, VERS. 1.---Militia est vita hominis super terram.
2 [8. ] Vita nostra, et militia et tentatio eodem sensu. Ipsa sibi tentatio est.---Hoc in loco translatione veteri nequaquam militia vita hominis, sed tentatio vocatur. Sed si utriusque verbi sensus aspicitur, diversum quidem est quod exterius resonat, sed unum eumdemque concorditer intellectum format. Quid enim nisi pugna contra malignos spiritus, nomine tentationis exprimitur? Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitium designatur? Tentatio itaque ipsa militia est, quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu procul dubio exsudat. Notandum vero, quod haec eadem vita hominis non tentationem habere dicitur, sed ipsa tentatio esse perhibetur. Sponte quippe a statu conditionis lapsa, et corruptionis suae putredini subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est iam facta quod tolerat. Quia enim statum [Gem., mens inclinata deserit.] mentis inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenit? Unde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricae impulsu protinus ad semetipsam cadit. Vult in contemplatione stare, sed non valet. Cogitationis gressum figere nititur, sed infirmitatis suae lapsibus enervatur. Quae nimirum mutabilitatis suae onera quia volens expetiit, nolens portat. Quietus homo possidere carnem potuit, si bene ab auctore conditus, possideri voluisset. Cumque se erigere contra conditorem studuit, in semetipso protinus carnis contumeliam invenit. Sed quia cum culpa simul ab origine etiam poena propagatur, inserto infirmitatis vitio nascimur, et quasi nobiscum hostem deducimus, quem cum labore superamus. Ipsa ergo hominis vita tentatio est, cui ex semetipsa nascitur unde perimatur. Quae etsi semper ex virtute succidit, quod ex infirmitate generat, semper tamen ex infirmitate generat, quod ex virtute succidat.
3 [9. ] Quot modis tentemur; qui tentationi uni succedat altera.---Sic itaque humana vita tentatio est, ut etsi iam ab iniquitatis perpetratione compescitur, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis suae interruptione fuscetur. Alius namque a luxuria carnem iam refrenat, sed tamen adhuc luxuriae phantasmata tolerat, quia quae volens fecit, horum invitus meminit, et poenam sustinet, quod voluptatem putavit. Quia vero ad devictam culpam retrahi metuit, ventrem mirae abstinentiae [Ebroic., abstinentiae rigores restringit.] vigore restringit, vultusque ex abstinentia pallescit; cumque in facie pallor aspicitur, reverenda ab hominibus vita laudatur; moxque inanis gloria ad abstinentis animum cum verbis favoris venit, quam concussa mens dum subiicere non valet, eum per quem venerat tergere a facie pallorem quaerit; sicque fit ut, infirmitatis nexibus ligata, aut pallorem abstinentiae fugiens, iterum per alimenta subdi luxuriae metuat, aut, impulsum luxuriae per abstinentiam superans, pallorem suum inani gloriae militare pertimescat. Alius, lapsum superbiae superans, toto iam desiderio statum humilitatis apprehendit; cumque superbientes quosdam usque ad oppressionem innocentium erumpere conspicit, zeli excitatione succensus, postponere aliquatenus cogitur quod decrevit, vim rectitudinis exerit, pravisque non mansuetudine, sed auctoritate contradicit. Unde plerumque fit ut aut humilitatis studio zelum rectitudinis deserat, aut rursum zelo rectitudinis turbet humilitatis studium quod tenebat. Cumque servari simul et zeli auctoritas, et propositionis humilitas [Ita Bellov., Norm., 2 Compend. et nonnulli. In Editis et quibusdam Mss., et propositionis humilitas non possit. In Corb. Germ., non est particula negans, aut vix.] vix possit, sibimetipsi homo ex perturbatione incognitus redditur, ita ut vehementer ambigat, ne apud seductum animum aut superbia se auctoritatem zeli insinuet, aut torpor pavidus humilitatem fingat. Alius, quanta sit fallaciae culpa considerans, munire se arce veritatis decernit, ut ex ore iam falsus sermo non prodeat, seseque funditus a mendacii transgressione disiungat. Sed fit plerumque ut cum verum dicitur, vita proximi gravetur; cumque ingerere alteri laesionem metuit, ad hoc quod dudum presserat fallaciae vitium, quasi ex studio pietatis redit; sicque fit ut etsi malitia mentem non teneat, in ea tamen veritatis radium umbra mendacii obscuret. Unde et saepe quia percontatus quisque conticescere non valet, aut, falsum dicens, suam mentem trucidat, aut, vera loquens, proximi vitam gravat. Alius, amore conditoris sui excitatus, a terrenis cogitationibus mentem curat assidua oratione suspendere, atque hanc in secreta quietis intimae securitate collocare; sed in ipso suae orationis ascensu, dum clevari ab infimis nititur, infimorum phantasmate reverberatur; atque ad intuendam lucem mentis oculus tenditur, sed ex corporeo usu, surgentibus rerum terrenarum imaginibus, obscuratur. Unde fit plerumque ut intendentis animus, ipsa sua infirmitate fatigatus, aut, orationem deserens, desidia torpeat, aut, si diu in oratione permanserit, ante oculos eius [Vindoc., Corb. Germ., occultarum imag. caligo desistat.] obortarum imaginum caligo densescat.
4 [Vet. V.] [ 10. ] Ex occasione virtutum deterius aliquando ruimus.---Bene ergo dicitur: Tentatio est vita hominis super terram, quando ibi quoque reatum descensionis invenit, ubi se provectum comprehendere ascensionis putavit; et inde mens confunditur, unde surgere a confusione nitebatur, ut per hoc ad semetipsam diverberata redeat, per quod semetipsam iam collecta et coadunata transibat. Iste, ab eruditione divinae legis alienus, ignorantia sua deprimitur, ne quid obtinendae salutis operetur. Ille divinae legis scientia praeditus, dum sibi prae caeteris gaudet intellectum suppetere, quia privato gaudio exsultat, percepti intellectus in se munera dissipat; et inde in iudicio caeteris deterior exhibetur, unde clarior caeteris ad tempus ostenditur. Hunc quia virtutum dona non sublevant, etiam viam simplicem rectitudinis declinat; et velut extraneum se a coelesti munere deputans, quasi eo securius prava agit, quo superni doni sublimia munera non percepit. Illum prophetiae spiritus replet, ad praescientiam sublevat, eique ventura quaeque iam praesentia ostentat. Sed dum saepe et in multis super semetipsum tollitur, ut futura veraciter contempletur, mens, in sui confidentiam deducta, eum qui haberi semper non potest semper sibi adesse prophetiae spiritum aestimat; cumque omne quod senserit prophetiam putat, quia sibi hanc et cum non habet tribuit, et in quantum habere potuit amittit. Sicque fit ut inde post [Quatuor Mss. Anglic., ut inde post ad aliorum merita Legitur etiam ad in Lyrano et Bigot.; in Uticensi vero recentiori manu additum est.] aliorum merita tristis redeat, unde aestimatione omnium laetus praeibat. Tentatio est ergo vita hominis super terram, quae aut aliena a virtutibus ad coeleste praemium surgere non valet, aut ditata donis spiritalibus aliquando deterius ex occasione virtutum ruit.
5 [Vet. VI.] [ 11. ] Vita nostra militia, quia ut haec, crescendo decrescit ac finitur.---Quia autem paulo superius hoc esse tentationem quod militiam diximus, sciendum summopere est quod quiddam nobis appellatione militiae amplius quam nomine tentationis innuitur. Hoc namque nostro intellectui expressione militiae augetur, quod nimirum per militiam ad finem quotidie tenditur; cumque per ordinem militiae locus crescit, tota simul hominum militia deficit. Militia ergo est vita hominis super terram, quia et, sicut superius diximus [Lib. VII, n. 31], unusquisque dum quotidie ad vitae terminum per temporum augmenta tendit, augendo vitam, vivere desinit. Dies quippe exspectat ut veniant; sed cum ad augmentum vitae veniunt, iam ab augmento vitae subtrahuntur, quia et itinerantis gressus dum in anteriora proficit, quod restat iter decrescit. Vita ergo nostra militia est, quae quo ad augmentum ducitur, eo ut non sit finitur. Bene igitur dicitur: Militia est vita hominis super terram, quia dum per spatia temporum crescere appetit, [Ita Turon., Longip., Norman., Anglic. et alii Mss. At recent. Editi, ad eorum spatium quod perdendo, etc. In Gemet., pro quod perdendo, legitur quod perpendendo.] ab eodem spatio, quod perdendo colligit, crescendo pertransit. Unde apte quoque ipse militiae cursus exprimitur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.132v csg207.107

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik