2 | [5. ] Nil inconsulte loquendum.---Is namque qui loquitur, dum de verbis suis auditoris sententiam exspectat, quasi eius iudicio supponitur a quo auditur. Qui igitur in dictis suis reprobari metuit, ipse prius debet examinare quod dicit, quatenus inter cor et linguam aequus quidam discretusque arbiter sedeat, subtiliter pensans, si recta verba cor offerat, quae, utiliter suscipiens, ad auditorum iudicium lingua perducat. Beatus igitur Iob sua contra amicos agens, sed contra haereticos nostra denuntians, praecipitationem loquentium reprehendat, atque ad eorum mentem verba colligat, dicens: Loquentes id quod iustum est, iudicate. Ac si aperte diceret: Si in eo quod ad nos egressum locutionis exitis, reprehendi non vultis, intus iustitiae libram tenete, ut tanto foris quod dicitur ex veritatis pondere placeat, quanto hoc interius trutina discretionis pensat. Et quia hi erga aliena dicta rectum iudicium exerunt, qui iudicare prius propria sciunt, postquam dixit, Loquentes id quod iustum est, iudicate, apte mox subdit: |