2 | [4. ] Haeretici rixas, non rationes exquirunt.---Neque enim haeretici inquisitionibus suis veritatem conantur assequi, sed victores videri. Cumque foris ostendi sapientes appetunt, intus per stultitiam elationis suae vinculis ligantur. Unde fit ut contentionum certamina exquirant, et de Deo, qui pax nostra est, loqui pacfice nesciant, atque ex pacis negotio rixae inventores fiant. Quibus bene per Paulum dicitur: Si quis autem videtur esse contentiosus, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei . Recte autem subditur: |