monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXXV. <<<     >>> XXXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXXVI [Rec. XVI].

1 VERS. 25.---Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere?
2 [56. ] Mundus esse debet qui alios vult corrigere.---Mundus [Vindoc., Bellov. et plurimi, mundus in se esse.] ipse esse a vitiis debet qui curat aliena corrigere, ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat; quatenus tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat, quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus quem pulvis gravat, et superiectas sordes tergere non valent manus quae lutum tenent. Quod, iuxta antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit, cum dicit: Non tu aedificabis mihi templum, quia vir sanguinum es [II Reg. VII] [XVI, 8; I Par. XXII, 8]. Dei autem templum aedificat, qui corrigendis atque instituendis proximorum mentibus vacat. Templum quippe Dei nos sumus, qui ad veram vitam ex eius inhabitatione construimur, Paulo attestante, qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos [I Cor. III, 17]. Sed vir sanguinum templum Deo aedificare prohibetur, quia qui adhuc actis carnalibus incumbat necesse est ut instruere spiritaliter proximorum mentes erubescat. Bene ergo dicitur: Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere? Ac si aperte diceretur: Qua temeritate audita reprehenditis, qui, percussionis meae causas ignorantes, adhuc reprehensibilia profertis. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.130r csg207.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik