Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXXV.
1 | VERS. 24.---Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me. |
2 | [51. ]Sub cuius distinctionis libramine pendeat, incertum videtur; utrum ad hoc subiunctum sit, quod intulerat: Nunquid dixi? an certe disiuncta a superioribus sententia promitur qua per increpationem dicatur: Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me. Quod tamen utrique distinctioni convenit, quia ab intellectus sani tramite per neutram recedit. Sed quia haec in transcursu per allegoriam diximus, restat ut moraliter historiae verba perscrutemur |
3 | [Vet. XXII, Rec. XV.] ---SENSUS MORALIS. 52. Pauperis, oppressi, ac stulti propter Deum qualis sit animus.---Beatus Iob rerum damna pertulerat, malignorum spirituum percussionibus traditus dolores vulnerum sentiebat; sed, sapientem Dei stultitiam diligens, stultam mundi sapientiam mentis despectu calcaverat. Igitur contra mundi divites pauper, contra potentes oppressus, contra sapientes stultus dicitur. Tria respondit, quia nec pauper eorum substantiam, nec oppressus adiutorium contra robustos, nec stultus doctrinam sapientiae carnalis quaerit. Sanctus etenim vir, quia mente super semetipsum rapitur, et pauper inopia non angustatur, et oppressus nihil patitur, et voluntarie stultus carnalem sapientiam non miratur. Hinc est enim quod oppressus alius pauper dicit: Aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deiicimur, sed non perimus . Hinc est quod sapientiam sanctae stultitiae insinuans, ait: Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes . Et: Si quis videtur inter vos sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens . Hinc et gloriam oppressionis, et divitias desideratae paupertatis aperiens, dicit: Quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes . |
4 | [53. ] Sanctorum exterius oppressorum sublimitas. Et in arguendis potestatibus libertas.---Libet inter haec oculos mentis attollere, et electos Dei exterius oppressos quantae intrinsecus arci praesideant videre. Cuncta quippe quae foris eminent, occultis eorum obtutibus per despectum iacent. Nam, super se interius rapti, in alto animum figunt; et quaeque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia atque a se aliena conspiciunt; atque, ut ita dixerim, dum mente extra carnem fieri decertant, pene ipsa quae tolerant ignorant. In horum profecto oculis quidquid temporaliter eminet altum non est. Nam, velut in magni vertice montis siti, praesentis vitae plana despiciunt, seque ipsos per spiritalem celsitudinem transcendentes, subiecta sibimet intus vident, quaeque per carnalem gloriam foris tument. Unde et nullis contra veritatem potestatibus parcunt; sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt. Hinc est enim quod, a deserto Moyses veniens, Aegypti regem ex auctoritate aggreditur, dicens: Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subiici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi . Cui dum plagis pressus Pharao diceret: Ite, sacrificate Deo vestro in terra ista , aucta protinus auctoritate respondit: Non potest ita fieri; abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro [Ibid., 26]? Hinc est quod peccantem regem Nathan aggreditur, cui prius similitudinem perpetratae praevar cationis obiiciens, eumque reum per proprii iudicii vocem tenens, protinus adiunxit, dicens: Tu es ille vir, qui fecisti hanc rem . Hinc est quod vir Dei, ad destruendam idololatriam Samariam missus, Ieroboam rege super altare thura iaciente, non regem veritus, non formidine mortis pressus, contra altare intrepidus auctoritatem liberae vocis exercuit, dicens: Altare, altare, haec dicit Dominus Deus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum . Hinc est quod Achab superbus, idolorum servitio subactus, cum increpare Eliam praesumeret, dicens: Tune es ille vir, qui conturbas Israel ? Elias protinus superbi regis stultitiam, obiurgationis liberae auctoritate percussit, dicens: Non ego turbavi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim. Hinc est quod Elisaeus, veram magistri celsitudinem sequens, Ioram filium Achab ad se cum Iosaphat rege venientem ex reatu perfidiae confudit, dicens: Quid mihi et tibi est? Vade ad prophetas patris tui et matris tuae . Et: Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem [Ibid., 14]. Hinc est quod isdem vir Naaman ad se cum equis et curribus venientem ante ostium domus fixit, et talentorum copia ac vestium fulto non occurrit; non ianuam domus aperuit, sed ut lavari septies in Iordane debuisset per nuntium iussit . Unde et isdem Naaman iratus recedebat dicens: Putabam quod egrederetur ad me [Ibid., 11]. Hinc est quod Petrus, cum eum sacerdotes ac principes etiam per flagella saevientes in nomine Iesu loqui prohiberent, cum magna protinus auctoritate respondit, dicens: Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate. Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui . Hinc est quod Paulus cum residentem contra veritatem sacerdotum principem cerneret, eumque minister illius alapa percussisset, non maledictum perturbatus intulit, sed repletus Spiritu libera voce prophetavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens iudicans me secundum legem, et contra legem iubes me percuti [Ibid., 5]? Hinc est quod Stephanus contra vim persequentium auctoritatem vocis exerere nec moriturus expavit, dicens: Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos Spiritui sancto resistitis, sicut patres vestri et vos . |
5 | [Vet. XXIII.] [ 54. ] Haec sanctorum libertas ex zelo veritatis existit, non ex vitio elationis.---Sed quia sancti viri ad verba tantae altitudinis zelo veritatis, non autem vitio elationis exsiliunt, ipsi patenter indicant, qui factis dictisque aliis et quanta humilitate polleant, et erga eos quos redarguunt quanta charitate ferveant manifestant. Superbia quippe odium generat, humilitas amorem. Verba itaque quae amor exasperat profecto ex fonte humilitatis manant. Quomodo ergo Stephanus proferre increpationem per elationem potuit, qui pro eisdem quos increpaverat, ad deteriora crescentibus, seque lapidantibus, flexis genibus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Ibid., 59]? Quomodo Paulus contra gentis suae sacerdotem ac principem asperitatis verba superbiens intulit, qui humilitate se etiam discipulorum servitio substernit, dicens: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Iesum Christum, nos autem servos vestros per Christum ? Quomodo Petrus per elationem principibus restitit, quorum errori compatiens reatum velut excusat, dicens: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem, qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic . Quos ad vitam misericorditer trahit, dicens: Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra [Ibid., 19]. Quomodo Elisaeus videre Naaman ex elatione noluit, qui non solum se conspici, sed teneri etiam a muliere permisit? de qua scriptum est: Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes eius; et accessit Giezi, ut amoveret eam, et ait homo Dei: Dimitte eam, anima enim eius in amaritudine est . Quomodo Elias superbo regi increpationis verba per tumorem intulit, qui ante eius currum humiliter cucurrit, sicut scriptum est: Accinctisque lumbis, currebat ante Achab ? Quomodo vir Dei Ieroboam praesentiam ex elatione despexit, qui arentem dexteram eius saluti pristinae protinus ex pietate reparavit? sicut scriptum est: Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens: Apprehendite cum; et exaruit manus eius . Et paulo post: Oravit vir Dei faciem Domini; et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat [Ibid., 6]. Quia enim superbia gignere virtutes nescit, quanta ex humilitate prodit vox increpationis ostenditur, quam signa comitantur. Quomodo Nathan contra David regem per verba increpationis tumuit, qui cum increpanda culpa deesset, in terram se in conspectu eius pronus stravit, sicut scriptum est: Nuntiaverunt regi dicentes: Adest Nathan propheta. Cumque introisset ante conspectum regis, adoravit eum pronus in terra ? Quomodo Moyses regi Aegyptio libere resistens eum despicere potuit, qui, Deo familiariter colloquens, sequentem se Iethro cognatum suum humilis adoravit ? Cuius etiam consilio tantam obedientiam praebuit, ut post secreta Dei colloquia magnum lucrum duceret quod foris ab ore hominis audiret. |
6 | [Vet. XXIV.] [ 55. ] Qui alios arguunt, seipsos non palpent.---Ex aliis ergo sanctorum factis discimus quid de aliis pensare debeamus. Sancti enim viri, nec ex elatione sunt liberi, nec ex timore submissi; sed cum rectitudo eos ad libertatem vocis erigit, consideratio infirmitatis propriae in humilitate custodit. Culpas quippe delinquentium etsi ex alto increpantes feriunt, semetipsos tamen apud se subtilius iudicantes, quasi in abiectis ponunt; et quo prava in aliis insequuntur, eo ad reprimendos se atrociores redeunt; rursusque quo sibimet meliora agentibus nequaquam parcunt, eo vigilantius aliena facta reprehendunt. Quid enim de humana potentia mirari exterius poterunt, qui semetipsos quoque despiciunt, etiam cum intimae pene iam arcem sublimitatis apprehendunt. Idcirco igitur bene foris diiudicant altitudinem terrenae celsitudinis, quia intus oculum non gravat pondus tumoris. Unde et beatus Iob, cum in amicis dura loquentibus terrenam prudentiam, vires, substantiamque despiceret, dicens: Nunquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis; et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me; quid de semetipso sentiat, paulo inferius manifestat, dicens: Super pupillum irruitis [Vers. 27]. Luce itaque clarius patet quantae se infirmitatis conspiciat, quem pupillum vocat. Sequitur: |