monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXXIV.

1 VERS. 22, 23.---Nunquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
2 [50. ] Ecclesia ab iis qui prava de fide asserunt, quae de moribus vera docent, audire non vult. Maligni spiritus absque carnis infirmitate sunt conditi.---Si ad personam sanctae Ecclesiae haec verba referuntur, quia amicos beati Iob haereticorum tenere speciem diximus, recte se asserit eorum substantia non indigere. Haereticorum quippe substantia carnalis sapientia non inconvenienter accipitur, qua dum perverse fulciuntur, quasi in verbis se divites ostendunt; quam eo sancta Ecclesia non quaerit, quo hanc spiritali intellectu transcendit. Saepe vero haeretici, cum perversa de fide asserunt, nonnulla contra antiquum hostem subtilia de carnis tentationibus loquuntur. Nam nonnunquam eo in se quasi sana membra operationis ostendunt, quo in fide vulnerati serpentis morsu in capite tenentur. Sed sancta Ecclesia audire ab his subtilia de tentationibus non vult, qui dum vera quaedam de conversatione asserunt, ad falsa perfidiae perducunt. Unde recte nunc dicitur: Nunquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi? vel: Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Manum quippe hostis Satanae fortitudinem vocat, et manum robustorum vires malignorum spirituum appellat. Quos idcirco robustos memorat, quia dum absque carnis infirmitate sunt conditi, pravis eorum adnisibus imbecillitas adiuncta non obviat. Hoc vero quod subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.128r csg207.92

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik