2 | [47. ] Reproborum trepidatio in iudicio.---Usque ad sanctam quippe Ecclesiam in diem iudicii reprobi veniunt, quia usque ad eius tunc conspiciendam gloriam perducuntur, ut ad maiora reatus sui supplicia repulsi videant quod perdiderunt. Tunc vero iniquos pudor cooperit, cum eos in conspectu iudicis testis conscientia addicit. Tunc iudex exterius cernitur, sed accusator interius toleratur. Tunc omnis ante oculos culpa reducitur, et mens super gehennae incendia suo gravius igne cruciatur. De quibus recte per Prophetam dicitur: Domine, exaltetur manus tua, ut non videant, videant et confundantur Intellectum quippe reproborum nunc merita obscurant, sed tunc cognitio reatus illuminat, ut et modo sequenda non videant, et tunc ea postquam amiserint cernant. Nunc quippe aeterna intelligere negligunt, vel appetere intellecta contemnunt; sed tunc ea intelligentes procul dubio desiderantesque conspiciunt, cum desiderata assequi nequaquam possunt. |
3 | [Vet. XXI.] [ 48. ] Amici Iob ex eius in Deum fiducia pudore suffusi.---Quae etiam beati Iob verba amicis eius specialiter congruunt, qui duris obiurgationibus sancti viri animum labefactare conabantur. Ait enim: Confusi sunt, quia speravi. Ac si aperte diceret: Dum me stultis increpationibus ad desperationem flectere nequeunt, ipsi temeritatis suae insania confunduntur. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Ac si dicat: Videntes corporis vulnera, sed mentis constantiam nescientes, dum me de iniustitia increpare ausi sunt, usque ad me necdum venerunt; sed dura me invectione pulsantes, dum stare animum inter adversa deprehendunt, quasi ad me venientes erubescunt. Eo enim ad me veniunt quo me in intimis cognoscunt; ibique eos pudor cooperit, ubi me stantem fortiter exterior iactura non tangit. Sunt vero nonnulli qui timere Deum nesciunt, nisi cum vel in se experta, vel in aliis cognita adversitate terrentur, quos prospera per audaciam elevant, contraria per infirmitatem turbant. Ex quorum scilicet numero amicos suos esse beatus Iob redarguit, cum protinus subdit, dicens: |