2 | [46. ] Reprobos pudore afficit bonorum constantia.---Cum bonis mala reprobi ingerunt, si hos a spe intima labefactari conspiciunt, effectu deceptionis hilarescunt. Lucrum namque maximum, erroris sui propagationem deputant, quia habere se ad perditionem socios exsultant. Cum vero bonorum spes interius figitur, et nequaquam malis exterioribus ad ima reclinatur, pravorum mentem confusio occupat, quia dum pervenire ad afflictorum intima nequeunt, incassum se existere crudeles erubescunt. Sanctus igitur vir dicat ex voce sua, dicat ex universalis Ecclesiae afflictae gementisque constantia, quae inter adversa reproborum supernae retributionis gaudium sine ullo mentis defectu desiderat, atque ad vitam moriendo perdurat: Confusi sunt, quia speravi. Ac si aperte dicat: Quia duris persecutionibus reprobi vim mei rigoris non emolliunt, erubescentes procul dubio laborem suae crudelitatis perdunt. Unde et mox venturae retributionis bona quasi iam praesentia conspicit, et qui reatus in iudicio reprobos maneat attendit, subdens: |