monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXX [Rec. XIV].

1 VERS. 19.---Considerate semitas Themam, itinera Saba, et exspectate paulisper.
2 [39. ] Aliqui honestatis nomine in saeculi retibus illaqueantur. In his sunt qui curam rei familiaris gerunt, aut qui propinquos inordinate diligunt.---Theman quippe Auster, Saba autem rete interpretatur. Quid hic per Austrum, qui [Turon., qui ad flatum teporis membra dissolvit. Corb. Germ., qui afflat ac teporibus.] afflata teporibus membra dissolvit, nisi fluxa vivendi remissio, quid per rete nisi actionis obligatio demonstratur? Qui enim dissoluta mente ea quae [Ita Mss. omnes Anglic. et nostri, pro ea quae terrena sunt, ut in Editis legitur. Occasionem mutandi aeternae in terrena dedit sensus paulo obscurior, et tamen optimus.] aeterna sunt appetunt, [Floriac., Turon., 2 Compend., ne gressu libero ad Deum pergant. Germ., 1 Compend. et 1 Vindoc., ne gressum liberum.] ne gressu libero ad Deum prodeant, ipsi se suis inordinatis conatibus ligant; [Gemet. et alii Norman. ac Turon., cumque fluxis conversationis suae actibus implicantur.] cumque se fluxis conversationis suae actibus implicant, [Duo Compend., Turon. et Norm., ita habent. Coc. et recent. Edit., pro maculis, posuerunt vinculis, forte quod ignorarent maculas al quando sumi pro retis foraminibus Gallice mailles.] quasi remansuros in retis maculis pedes ponunt. Ut enim paulo superius quosdam ad devictas iam culpas retrahi per aperta quaedam et non devicta vitia diximus, ita nonnulli ad ea quae reliquerant redeunt per quaedam quae vel honestatis nomine, vel laudis honore, palliantur. Nam sunt plerique qui iam aliena non appetunt, atque ab huius mundi iurgiis inchoato quietis amore dividuntur, erudiri sacris eloquiis sitiunt, vacare supernis contemplationibus concupiscunt; nec tamen perfecta animi libertate curam rerum familiarium deserunt, cui saepe dum licite serviunt, etiam illicitis huius mundi iurgiis implicantur; cumque terrenas res studiose tueri desiderant, cordis requiem deserunt, quam quaerebant; et cum substantia fugiens continua provisione protegitur, conceptus in animo divinae scientiae sermo dissipatur, quia, iuxta Veritatis sententiam [Matth. XXIII, ] [Marc. IV, Luc. VIII], obortum semen spinae opprimunt, cum verbum Dei a memoria importunae terrenarum rerum sollicitudines expellunt. Dissolutis itaque gressibus in rete ambulant, qui dum mundum perfecte non deserunt, semetipsos gradiendo obligant, ne gradiantur.
3 [40. ]Et sunt plerique qui non solum aliena non appetunt, verum etiam cuncta quae possederant in mundo derelinquunt, semetipsos despiciunt, nullam praesentis vitae gloriam requirunt, ab huius mundi se actionibus separant, et pene quidquid prosperitatis [Vindoc. et Corb. Germ., et pene quidquid prosperitatis admiserant.] arriserit calcant. Sed tamen adhuc vinculo carnalis cognationis obligati, dum amori propinquitatis indiscrete deserviunt, ad ea saepe per effectum cognationum redeunt, quae iam et cum proprio despectu subegerunt. Cumque plus quam necesse est carnis propinquos diligunt, retracti exterius, a cordis parente dividuntur. Nam saepe quosdam videmus, quantum ad proprium studium spectat, iam praesentis vitae desideria non habere, mundum et opere et professione reliquisse; sed tamen pro inordinatis affectibus propinquorum praetoria irrumpere, terrenarum rerum iurgiis vacare, libertatem intimae quietis relinquere, et mundi studia in se iam dudum destructa reparare. Quo itaque isti nisi in rete ambulant, quos a praesenti saeculo inchoata iam vitae perfectio solverat, sed inordinatus amor terrenae cognationis ligat?
4 [41. ] Propinquos Dei causa aebemus despicere, odisse, nescire.---Qui enim districto studio, et non dissolutis gressibus aeternae sponsionis praemium sequuntur, sicut semetipsos pro divino amore despiciunt, sic cuncta, quibus se sentiunt praepediri, postponunt; et cum pro Deo necesse est ut quibus valent cunctis inserviant, pro Deo privata obsequia etiam propinquis negant. Hinc est enim quod quidam cum diceret: Permitte mihi prius ire et sepelire patrem meum [Matth. VIII, 21], Veritatis ore protinus audivit: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos, tu autem vade, annuntia regnum Dei [Ibid., 22]. Qua in re notandum est quia electus discipulus dum a parentis sepultura compescitur, hoc devotum quemque exhibere patri mortuo ex affectu carnali propter Dominum non licet, quod propter Dominum et exteris debet. [Vet. XVIII.] Hinc rursum Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV, 26]. Quo in loco videlicet, dum propinquorum odio animae quoque nostrae odium subinfertur, patenter ostenditur quia sic propinquos, sicut nosmetipsos odio habere praecipimur, ut hos ad aeterna rapientes, eorumque carnalem gratiam cum praepedit postponentes, discamus temperata eos discretionis arte et convenienter diligere, et salubriter odio habere, quatenus sic sciat per amorem odium surgere, ut valeamus eos verius per odium amare. Hinc rursum per Moysen dicitur: Qui dixerit patri suo et matri suae, Nescio vos, et fratribus suis, Ignoro illos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum, et servaverunt iudicia tua [Deut. XXXIII, 9]. Ille enim scire Deum familiarius appetit, qui prae amore pietatis nescire desiderat quos carnaliter scivit. Gravi etenim damno scientia divina minuitur, si cum carnis notitia partitur. Extra cognatos ergo quisque ac proximos debet fieri, si vult parenti omnium verius iungi, quatenus eosdem quos propter Deum [Coc. solito more hic utiliter mutavit in viriliter, quem alii recent. secuti sunt mss. Cod. minus consulentes.] utiliter negligit tanto [Note: Corb. Germ. et Ebroic., solicitius.] solidius diligat, [Vindoc., quanto in eius affectu sobolem copulae carnalis ignorat.] quanto in eis affectum solubilem copulae carnalis ignorat.
5 [42. ] Propinquis plus caeteris prodesse debemus, modo hinc noster ad Deum progressus nil retardetur. Qui debemus erga eos benigne affici, nec tamen ab itinere quod ad Deum ducit declinare.---Debemus quidem et temporaliter his quibus vicinius iungimur plus caeteris prodesse, quia et flamma admotis rebus incendium porrigit, sed hoc ipsum prius ubi nascitur incendit. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed tamen hanc, cum cursum mentis praepedit, ignorare, quatenus fidelis animus in divino studio accensus, nec ea quae sibi sunt in infimis coniuncta despiciat, et, haec apud semetipsum recte ordinans, summorum amore transcendat. Solerti ergo cura providendum est ne carnis gratia subrepat, atque a recto itinere cordis gressum deflectat, ne vim superni amoris impediat, et surgentem mentem superimposito pondere deorsum premat. Sic etenim quisque propinquorum debet necessitatibus compati, ut tamen per compassionem non sinat vim suae intentionis impediri, ut affectus quidem mentis viscera repleat, sed tamen a spiritali proposito non avertat. Neque enim sancti viri ad impendenda necessaria propinquos carnis non diligunt, sed amore spiritalium ipsam in se dilectionem vincunt, quatenus sic eam discretionis moderamine temperent, ut per hanc in parvo saltem ac minimo a recto itinere non declinent. Quos bene nobis per significationem vaccae innuunt, quae, sub arca Domini ad montana tendentes, affectu simul et rigido sensu gradiuntur, sicut scriptum est: Tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et posuerunt arcam Dei super plaustrum [I Reg. VI, 10]. Et paulo post: Ibant in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinantes neque ad dexteram, neque ad sinistram [Ibid., 12]. Ecce enim, reclusis domi vitulis, vaccae quae sub arca Domini ad plaustrum religantur, gemunt et pergunt, dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non demutant gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic sic necesse est ut incedere debeant qui, sacrae legis iugo suppositi, iam per internam scientiam Domini arcam portant, quatenus per hoc quod propinquorum necessitatibus condolent a coepto rectitudinis itinere non declinent. Bethsames quippe domus solis dicitur. Arca ergo Domini superposita Bethsames pergere est cum superna scientia ad aeternae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera nec pro affectu [Gemet., Corb. Germ. et alii, vetustiores, pignerum, hic et semper.] pignorum declinamus. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet, ne haec eadem mens aut si affectu non tangitur, dura sit; aut plus tacta, si inflectitur, remissa.
6 [Vet. XIX.] [ 43. ] Propinquorum gratia tenere debet, reflectere non debet.---Intueri libet beatum Iob, in quo divini timoris iugum colla cordis attriverat, sub quanto discretionis moderamine divinae sententiae arcam portat. Amissis namque vitulis mugit, quia, audita morte filiorum, in terram tonso capite corruit [Iob. I, 20]; sed recto tamen itinere mugiens graditur, quia os eius in gemitu ad Dei laudes aperitur, cum protinus dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum [Ibid., 21]. Sed indiscretae mentes hanc vivendi regulam nesciunt, et quo vias Dei dissolute appetunt, eo ad mundi itinera stulte replicantur.
7 [44. ] Teporis damna in aliis visa pius movere solent.---Recte igitur sanctus vir post Theman semitas, Saba itinera memorat, quia quos Auster reprobi teporis solverit, hos nimirum rete implicationis tenet. Bene autem pravorum facta describens considerare haec admonet, quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis diiudicamus; et quae in nobis minus diiudicanda credimus, quam sint turpia in aliorum actione cognoscimus; sicque fit ut ad semetipsam mens redeat, et agere quod reprehendit erubescat. Quasi enim a speculo foeda facies displicet, cum mens a vita simili in se ipsa quod aversetur videt. Ait ergo: Considerate semitas Theman, itinera Saba, et exspectate paulisper. Ac si aperte diceret: Damna alieni teporis attendite, et tunc spem de aeternis firmius sumetis, si recto cordis oculo quod in aliis displiceat videtis.
8 [Vet. XX.] [ 45. ] Vitae huius brevitas quam utiliter attendatur.---Bene autem dicitur: Exspectate paulisper. Saepe etenim dum praesentis vitae brevitas quasi diu perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, et delectatus praesentibus, desperationis suae caligine reverberatur. Cumque longum putat quod ad vivendum sibi spatium restat, [Turon., repente vitam deserens, aeternam inveniat, quae, etc. Coccius, invitis Mss. et anterioribus Edit. addidit, mala post aeterna.] repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare iam nequeat. Hinc est enim quod per quemdam sapientem dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam [Eccli. II, 16]. Sustinentiam videlicet perdunt qui, dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt. Cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur; et repente ad supplicia improvisa perveniunt, quae, decepti suis praesumptionibus, aut nunquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc Veritas dicit: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam [Matth. XXV, 13]. Hinc rursum scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniel [I Thess. V, 2]. Quia enim ad rapiendam animam propinquans minime conspicitur, furi in nocte comparatur. Tanto igitur debet quasi semper veniens metui, quanto a nobis non [Floriac., Turon. et 2 Compend., quanto a nobis non valet venturus praesciri. Alii, non valet venturo praesciri. Aliqui, non valet ventura praescire.] valet ventura praesciri. Unde et sancti viri, quia brevitatem vitae indesinenter ascipiunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se [Vindocinenses et Corb. Germ., et tanto se sollicitius.] solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista, veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator [Psal. XXXVI, 10]. Hinc iterum dicit: Homo sicut fenum dies eius [Psal. CII, 15]. Hinc Isaias ait: Omnis caro fenum, et gloria eius [Mendose Coc. et seq., sicut flos agri.] sicut flos feni [Isai. XL, 6]. Hinc mentes praesumentium Iacobus corripit dicens: Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens [Iac. IV, 15]. Recte ergo dicitur: Exspectate paulisper, quia et immensum est quod sine termino sequitur, et parum est quidquid finitur. Longum quippe nobis videri non debet [Turon., Floriac., Longip., etc., quod cursu ad occasum sui temporis tendit ut non sit.] quod cursu sui temporis tendit ut non sit; quod dum per momenta ducitur, ipsa hoc momenta sua [Germ., 2 Compend., Turon. et nonnulli, quae deserunt. Gemet., quae deserunt.] quae differunt impellunt; atque unde teneri cernitur, inde agitur ne teneatur. Bene autem beatus Iob, postquam brevitatem praesentis vitae despiciens intulit, contra iniquos protinus in voce omnium electorum surgit, adiungens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.125v csg207.83

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXIX. <<<     >>> XXXI.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik