2 | [38. ] Transitoriis bonis inhiantium vacuus labor.--- In vacuum quippe ambulant qui nil secum de fructu sui laboris portant. Alius namque adipiscendis honoribus exsudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat; sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, qui secum ante iudicem nihil tulit. Quo contra bene per legem dicitur: Non apparebis in conspectu Domini vacuus . Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non providit, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de iustis per Psalmistam dicitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos . Ad examen quippe iudicii portantes manipulos veniunt qui in semetipsis recta opera quibus vitam mereantur ostendunt. Hinc de unoquoque electo Psalmista iterum dicit: Qui non accepit in vanum animam suam . In vanum namque animam suam accipit, qui, sola praesentia cogitans, quae se sequantur in perpetuum non attendit. In vanum animam suam accipit qui, eius vitam negligens, ei curam carnis anteponit. Sed animam suam iusti in vanum non accipiunt, quia intentione continua ad eius utilitatem referunt quidquid corporaliter operantur, quatenus et transeunte opere, operis causa non transeat, quae vitae praemia post vitam parat. Sed haec curare reprobi negligunt, quia profecto, ambulantes in vacuum, vitam sequentes fugiunt, invenientes perdunt. Melius vero a pravorum imitatione compescimur, si eorum damna ex fine pensamus. Unde bene etiam cum exhortatione subiungitur: |