monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXVIII [Vet. XIV, Rec. XII].

1 VERS. 18.---Involutae sunt semitae gressuum eorum.
2 [34. ] Nihil prodest recta proponere, nisi propositi simus tenaces.---Omne quod involvitur in semetipsum replicatur. Et sunt nonnulli qui seducentibus vitiis obviare quasi tota intentione deliberant, sed irruente tentationis articulo, in deliberationis proposito non perdurant. Alius namque, pravo [Ita Vindoc. et Norman. plerique, non pravo usu, ut legitur in Editis.] ausu superbiae inflatus, cum magna esse praemia humilitatis considerat, adversum semetipsum se erigit, et quasi tumorem turgidi fastus deponit, exhibere se quibuslibet contumeliis humilem promittit; sed cum repente hunc unius iniuria verbi pulsaverit, ad consuetam protinus elationem redit, sicque ad tumorem ducitur, ut nequaquam quia humilitatis bonum concupierat recordetur. [Floriac. et unus Compend. ita habet: alius avaritia aestuans, augendis facultatibus anhelans, cum praeterire, etc.] Alius avaritia aestuans, augendis facultatibus anhelat. Is cum praeterire omnia velociter conspicit, vagantem per concupiscentias mentem figit, decernit iam nihil appetere, et adepta tantummodo sub magni moderaminis freno possidere; sed cum repente fuerint oculis oblata quae placeant, in ambitione protinus mens anhelat, semetipsam non capit, adipiscendi haec occasionem quaerit, et oblita continentiae quam secum pepigerat, cogitationum se stimulis per desideria acquisitionis inquietat. Alius luxuriae tabe polluitur, et longa iam consuetudine captus tenetur; quanta autem castitatis sit munditia conspicit, et a carne vinci turpe deprehendit. Restringere ergo voluptatum fluxa deliberat, et resultare consuetudini quasi totis se viribus parat. Sed vel obiecta oculis specie, vel ad memoriam reducta, cum [Ita omnes Mss. nostri et quinque Anglicani, quib. concinunt vet. Ed. Coc. et seq., pro subita, habent subiecta.] subita tentatione concutitur, protinus a pristina praeparatione dissipatur; et qui contra hanc clypeum deliberationis erexerat, delectationis iaculo confossus iacet; sicque eum luxuria enervem superat, ac si nulla contra eam intentionis arma praeparasset. Alius irae flammis accenditur, et usque ad inferendas proximis contumelias effrenatur. Cum vero nulla furoris animum occasio pulsat, quanta sit mansuetudinis virtus, quanta patientiae [In Mss. Gemet. et paucis aliis desideratur altitudo, illaeso sensu.] altitudo considerat, seque etiam contra contumelias patientem parat; sed cum parva quamlibet commotionis occasio nascitur, repente ad voces et contumelias medullitus inflammatur; ita ut non solum ad memoriam patientia promissa non redeat, sed et semetipsam mens et ea quae loquitur convicia non agnoscat. Cumque furori plene satisfecerit, quasi post exercitium in tranquillitatem redit; et tunc se ad silentii claustra recolligit, cum linguae non patientia, sed procacitatis suae satisfactio frenum posuit. Vix igitur sero post convicia illata se cohibet, quia et a cursu saepe spumantes equos non praesidentis dextera, sed campi terminus coercet. Bene ergo de reprobis dicitur: Involutae sunt semitae gressuum eorum, quia recta quidem deliberando appetunt, sed ad consueta semper mala replicantur; et quasi extra se tensi, ad semetipsos per circuitum redeunt, qui bona quidem cupiunt, sed a malis nunquam recedunt. Esse quippe humiles, sed tamen sine despectu; esse contenti propriis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis volunt; cumque adipisci virtutes quaerunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud quam [Excusi, quam exhibere. Corriguntur ex Mss. Gemet., utroque Compend., Utic., etc.] et belli certamina in campo nesciunt, et triumphare in urbibus de bello concupiscunt.
3 [Vet. XV.] [ 35. ] Dum aliqui vitia quaedam domant, alia negligunt, etiam subactis mox succumbunt.---Quamvis hoc, quod eorum semitae involutae memorantur, adhuc intelligi et aliter possit. Saepe namque nonnulli contra quaedam se vitia vehementer accingunt, sed quaedam subigere negligunt; cumque se contra ista non erigunt, et illa contra se reparant quae subegerunt. Alius namque iam carnem a luxuria edomuit, sed tamen adhuc mentem ab avaritia non refrenavit; cumque se in mundo pro exercenda avaritia retinet, cumque a terrenis actibus non recedit, erumpente occasionis articulo, etiam in luxuriam labitur, quam iam subegisse videbatur. Alius avaritiae aestum vicit, sed nequaquam vim luxuriae subdidit; cumque explendae luxuriae pretium praeparat, iugo quoque avaritiae, quam dudum edomuit, cordis cervicem subdit. Alius rebellantem iam impatientiam stravit, sed inanem gloriam necdum vicit, et cum se per hanc mundi honoribus inserit, confixus causarum stimulis ad impatientiam captus redit; cumque inanis gloria ad defensionem sui animum erigit, et illam victus tolerat, quam superavit. Alius inanem gloriam subdidit, sed tamen impatientiam necdum stravit; et cum multa resistentibus per impatientiam minatur, erubescens non implere quod loquitur, sub inanis gloriae iugum revocatur; et hoc victus per aliud tolerat, quod plene se vicisse gaudebat. Sic ergo ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi iam amissum sub dominii sui iure recipiunt, atque ad vindictam sibi vicissim tradunt. Perversis itaque involutae sunt gressuum semitae, quia etsi devicta una nequitia pedem levant, regnante tamen altera, hunc in ea etiam quam devicerant implicant.
4 [36. ] Peccans se implicat, dum culpa una occasio est alterius ac plurium consequentium. Quasi homo in bestiam desinit, dum sub obtentu rationis contra rationem peccat.---Aliquando vero involutis gressuum semitis et nulla culpa devincitur, et alia per aliam perpetratur. Nam saepe furto negationis fallacia iungitur, et saepe culpa fallaciae periurii reatu cumulatur. Saepe quodlibet vitium impudenti praesumptione committitur, et saepe (quod omni culpa fit gravius) etiam de commisso vitio superbitur. Nam quamvis de virtute nasci elatio soleat, nonnunquam tamen [Vindoc., Compend., Norman., etc., stulta mentis elatio.] stulta mens de perpetrata se nequitia exaltat. Sed cum culpa culpae adiungitur, quid aliud quam involutis semitis atque innodatis vinculis pravorum gressus ligantur? Unde bene contra perversam mentem sub Iudaeae specie per Isaiam dicitur: Erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum [Isai. XXXIV, 13]. Quid namque per dracones nisi malitia, quid vero struthionum nomine nisi hypocrisis designatur? Struthio quippe speciem volandi habet, sed usum volandi non habet, quia et hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat, sed tenere vitam sanctitatis ignorat. In perversa igitur mente draco cubat, et struthio pascitur, quia et latens malitia callide tegitur, et intuentium oculis simulatio bonitatis antefertur. Quid vero onocentaurorum nomine, nisi et lubrici figurantur et elati? Graeco quippe eloquio ὄνος asinus dicitur, et appellatione asini luxuria designatur, propheta attestante, qui ait: Ut carnes asinorum, carnes eorum [Ezech. XXIII, 20]. Tauri autem vocabulo cervix superbiae demonstratur, sicut voce Dominica de Iudaeis superbientibus per Psalmistam dicitur: Tauri pinques obsederunt me [Psal. XXI, 13]. Onocentauri ergo sunt qui, subiecti luxuriae vitiis, inde cervicem erigunt, unde humiliari debuerunt. Qui, carnis suae voluptatibus servientes, expulsa longe verecundia, non solum se amittere rectitudinem non dolent, sed adhuc etiam de opere confusionis gaudent. Onocentauris autem daemonia occurrunt, quia maligni spiritus valde eis ad votum deserviunt quos de his gaudere conspiciunt quae flere debuerunt. Ubi apte subiungitur: Et pilosus clamabit alter ad alterum Qui namque alii pilosi appellatione figurantur, nisi hi quos Graeci [Unus Compend., quos Graeci Panos. 2 Vindoc. et Germ., quos Graeci phanas. Bigot. et Lyr., quos Graeci Panas, aliter Phaunos.] Panas, Latini incubos vocant? quorum nimirum forma ab humana effigie incipitur, sed bestiali extremitate terminatur. Pilosi ergo nomine cuiuslibet peccati asperitas designatur, quod et si quando quasi ab obtentu rationis incipit, semper tamen ad irrationabiles motus tendit; et quasi homo in bestiam desinit, dum culpa, per rationis imaginem inchoans, usque ad irrationabilem effectum trahit. Nam saepe edendi delectatio servit gulae, et servire se simulat indigentiae naturae; cumque ventrem in ingluviem extendit, membra in luxuriam erigit. Pilosus autem alter ad alterum clamat, [Floriac., unus Compend. et Gemet., cum perpetrata nequitia perpetrandam aliam vocat, vel provocat. Ebroic. et Utic., perpetrandam malitiam provocat.] cum perpetrata nequitia ad aliam perpetrandam provocat, et quasi quadam cogitationis voce, commissa iam culpa, culpam adhuc quae committatur invitat. Saepe namque, ut diximus, gula dicit: Si abundanti alimento corpus non reficis, in nullo utili labore subsistis. Cumque mentem per desideria carnis accenderit, mox quoque luxuria verba propriae suggestionis facit, dicens: Si misceri Deus homines corporaliter nollet, membra ipsa coeundi apta usibus non fecisset. Cumque haec quasi ex ratione suggerit, mentem ad libidinum effrenationem trahit. Quae saepe deprehensa, patrocinium mox fallaciae et negationis inquirit; reamque se esse non aestimat, si mentiendo vitam defendat. Pilosus ergo alter ad alterum clamat, quando sub aliqua ratiocinandi specie perversam mentem culpa subsequens ex occasione culpae praecedentis illaqueat. Cumque hanc peccata dura atque aspera deprimunt, quasi convocati in ea concorditer pilosi dominantur; sicque fit ut semper se gressuum semitae deterius involvant, dum mentem reprobam culpa per culpam ligat.
5 [Vet. XVI, Rec. XIII.] [ 37. ] Peccandi consuetudo aliquando praeceditur mentis caecitate, et hanc aliquando praecedit.---Sed inter haec sciendum est quod aliquando prius oculus intellectus obtunditur, et postmodum captus animus per exteriora desideria vagatur, ut caeca mens quo ducitur nesciat, et carnis suae illecebris sese libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum usum illiciti operis oculum cordis claudunt. Nam saepe mens recta cernit, nec tamen audenter contra perversa se erigit; et renitens vincitur, dum, hoc ipsum quod agit diiudicans, carnis suae delectatione superatur. Quia enim plerumque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis huius desideria mundi laboribus animus subiugatur, testatur Samson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit, ad molam deputatus est, quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foras in circuitum laborum mittunt. Rursum, quia saepe et recta operatio exterius perditur, et tamen adhuc rationis lumen in corde retinetur, propheta Ieremias insinuat, qui dum Sedechiae captivitatem narrat, ordinem captivitatis internae denuntiat, dicens: Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha in oculis eius, et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis, oculos quoque Sedechiae eruit [Ierem. XXXIX, 6]. Rex Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse qui captus est dolens cernat. [Ita Vindoc., Compend., Norman., etc., cum veteribus Edit. Gilot. 1571 cum hac lectione aliam exhibet, quae est etiam in recentioribus Editis, scilicet, nam bona plerumque gignit animus. In Vindoc., Corb. Germ., duob. Reg., pro genuit, legitur gemuit.] Nam gemit plerumque animus; et tamen, carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit amans perdit, ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. [Rebla vel Reblatha Hebr., multitudo illi.] Reblatha quippe, multa haec, interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur. [Vet. XVII.] Quomodo autem culpa prodeat, vel quibuslibet ex occasionibus erumpat, reproborum tamen semitae semper involutae sunt, ut pravis concupiscentiis dediti, aut bona nulla appetant, aut appetentes infirmo desiderio, ad haec nequaquam mentis liberos gressus tendant. Recta enim aut non incipiunt, aut, in ipso fracti itinere, ad haec minime pertingunt. Unde fit plerumque ut [Germ. Corb. Germ., Ebroic., ut ad amorem suum.] ad morem suum lassati redeant, seseque ab intentione animi in carnis voluptatibus sternant, sola quae transeunt cogitent, nulla quae secum permaneant curent. Unde apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.123v csg207.76

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXVII. <<<     >>> XXIX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik