monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXV. <<<     >>> XXVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXVI [Rec. XI].

1 VERS. 16.---Qui timent pruinam, irruit super eos nix.
2 [32. ] Qui temporalium damnorum metu iustitiam deserunt, incident in aeterna mala.---Pruina quippe inferius gelascit, nix autem de superioribus ruit. Et saepe nonnulli dum temporalia adversa pertimescunt [In Vindoc. et plerisque Norman., districtionis aeternae animadversionem abiiciunt. Corb. Germ., districtionis aeternae animadversiones obiiciunt. Germ., districtiones aeternae animadversionis ob. 1 Reg., districtiones sibi aeternae animadversionis obiiciunt. Alter Reg. ut in Edit.] districtioni se aeternae animadversionis obiiciunt. De quibus bene per Psalmistam dicitur: Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor [Psal. XIII, 5]. Iste namque veritatem iam libere defendere appetit, sed tamen in ipso suo appetitu trepidus indignationem potestatis humanae pertimescit; cumque in terra hominem contra veritatem pavet, eiusdem veritatis iram coelitus sustinet. Ille, peccatorum suorum conscius, ea quae possidet indigentibus iam largiri desiderat, sed tamen ne datis rebus egeat ipse formidat. Cumque carnis subsidia reservando trepidus praeparat, ab alimentis misericordiae animam necat; et cum pati in terra inopiam metuit, aeternam sibi abundantiam supernae refectionis abscindit. Recte ergo dicitur: Qui timent pruinam, irruit super eos nix, quia qui conculcanda ab infimis metuunt, a summis metuenda patiuntur; et cum transire nolunt quod calcare poterant, iudicium de supernis excipiunt, quod tolerare nequaquam possunt. Sed haec agentes, mundi gloriam temporaliter obtinent. Quid autem tempore vocationis suae facturi sunt cum cuncta simul pavidi deserunt quae hic cum gravi timore servaverunt? Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.123r csg207.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik