monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXIV . <<<     >>> XXVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXV.

1 VERS. 15.---Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus.
2 [30. ] Reprobi cur a iustis dicantur et fratres, et praetereuntes. Torrenti recte comparantur. Vita brevi et fugitiva transeunt ad aeterna tormenta.---Reproborum mens quia sola praesentia diligit plerumque nunc tanto aliena existit a verbere, quanto post extranea remanet ab haereditate; et superba iustos despicit, quos paterna misericorditer severitas affligit. Saepe vero reprobi eamdem fidem qua vivimus retinent, eadem fidei sacramenta percipiunt, eiusdem religionis unitate continentur; sed tamen compassionis viscera nesciunt, charitatis vim, qua in Deum flagramus et proximum, non agnoscunt. Recte ergo et fratres et praetereuntes vocantur, quia ex uno matris nobiscum gremio per fidem prodeunt, sed in uno charitatis studio erga Deum et proximum non figuntur. Unde apte etiam torrenti qui raptim transit in convallibus comparantur. Torrens namque ex montanis ad ima defluit, et collectus hiemalibus pluviis, aestivis solibus arescit. Qui enim terrena diligentes spem supernae patriae deserunt, quasi ex montibus valles petunt; quos tamen hiems praesentis vitae multiplicat, sed [Ebroic., sed aestus.] aestas venturi iudicii exsiccat, quia cum sol supernae districtionis incanduerit, reproborum laetitiam in ariditatem vertit. Bene ergo dicitur: Raptim transit in convallibus. Torrentem quippe ad convalles raptim transire est pravorum mentes ad ima desideria sine ullo obstaculo ac difficultate descendere. [Vet. XII.] Omnis enim ascensus in labore est, descensus in voluptate, quia per adnisum gressus ad superiora tenditur, per remissionem vero ad inferiora declinatur. Ad montis enim verticem saxum subvehere magni laboris est, idemque a summis ad ima dimittere labor non est. Sine mora videlicet proruit, qui magnis conatibus ad summa pervenit. Longo studio seges seritur, sole atque imbre diutino nutritur, sed tamen una et subita scintilla consumitur. Paulisper aedificia ad alta proficiunt, sed repentinis casibus terram petunt. Robusta arbor in aera per tarda incrementa se erigit; sed quidquid diu ad alta protulit, semel et simul cadit. Quia igitur ascensus in labore est, descensus in voluptate, recte nunc dicitur: Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus. Quod tamen sentiri et aliter potest.
3 [31. ]Si enim convalles ima poenarum loca intelligimus, iniusti quique sicut torrens raptim ad convalles transeunt, quia in hac vita, quam totis desideriis appetunt, diu stare nequaquam possunt. Nam quot dies aetatis accipiunt, quasi tot quotidie gressibus ad finem tendunt. Augeri sibi optant tempora, sed quia concessa subsistere nequeunt, quot augmenta vivendi percipiunt, [Obscurus locus. In sex Anglic. et quatuor Norm occurrit lectio quam amplexi sumus, ubi prius legebatur, diu vivendi spatia totidem perdunt.] de vivendi spatio totidem perdunt. Momenta ergo temporum quo sequuntur fugiunt, quo accipiunt amittunt. Raptim itaque ad convalles transeunt, qui in longum quidem voluptatum desideria pertrahunt, sed ad inferni claustra repente deducuntur. Quia enim hoc etiam tempus, quod qualibet longaevitate extensum est, si fine clauditur, longum non est; ex fine miseri colligunt breve fuisse quod amittendo tenuerunt. Unde bene et per Salomonem dicitur: Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita [Eccle. XI, 8]. Stulta etenim mens cum malum repente invenerit, quod nequaquam praeterit, aeternitatem eius tolerando intelligit, quia quod praeterire potuit vanum fuit. Sciendum vero est quod plerique agere recta desiderant, sed sunt nonnulla quae infirmis eorum mentibus ex praesenti vita contradicant; cumque adversa in infimis perpeti metuunt, in superni iudicii rectitudinem offendunt. Unde recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.122v csg207.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik