2 | [28. ] Amor Dei et amor proximi quid sibi invicem praestent.---Quis hoc loco amici nomine nisi quilibet proximus designatur, qui eo nobis fideliter iungitur, quo, percepto nunc a nobis bono opere, ad obtinendam post aeternam patriam veraciter auxiliatur? Quia autem duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit; et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in eiusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus, Diliges proximum tuum , praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum : ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei ex proximi amore coalescit, testatur Ioannes, dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere ? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. |
3 | [29. ] Proximi dilectio in eius aerumnis probatur. Amicum in adversis despicientis quanta iniquitas.---Saepe vero omnipotens Deus ut quantum quisque a charitate eius ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam sapiens dicit: Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus . Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat, quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur. Vir igitur iustus in flagellis positus dicat: Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit, quia nimirum qui ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in prosperis non amavit. Et cum omnipotens Deus ideo quosdam percutiat, ut et percussos erudiat, et non percussis occasionem boni operis praebeat, quisquis percussum despicit, occasionem a se virtutis repellit; et tanto se nequius contra auctorem erigit, quanto hunc nec pium in salute propria, nec iustum in alieno vulnere agnoscit. Intuendum vero est quod beatus Iob sic sua loquitur, ut totius quoque electi populi per eum vita signetur. Quia enim eiusdem populi membrum est, cum quae ipse patitur narrat, ea etiam quae sustinet ille denuntiat, dicens: |