monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXII . <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXIII.

1 VERS. 13.---Ecce non est auxilium mihi in me.
2 [27. ] Quia vires suas non sibi, sed Deo ascribit.---Patet iam ad cuius spem percussi animus recurrat, cum in se sibi esse auxilium denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, ad maioris adhuc fortitudinis meritum, quomodo etiam a proximis destituatur adiungat, Necessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius, intus solio iudicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.122r csg207.70

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik