monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XXI . <<<     >>> XXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XXII [Vet. X, Rec. IX].

1 VERS. 12.---Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
2 [26. ] Ad percussionem Dei alii sunt lapides sine sono, alii aes sonans sine sensu. Iob non per insaniam, sed per salutis statum fortis.---Quid hoc loco aere ac lapidibus, nisi insensibilium hominum corda signantur, qui saepe et supernos ictus accipiunt, et tamen nulla disciplinae percussione mollescunt? Quo contra electis per prophetam, pollicente Domino, dicitur: Tollam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum [Ezech. XI, 19]. Paulus quoque ait: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens [I Cor. XIII, 1]. Scimus autem quoniam percussi lapides clarum sonum reddere nequeunt; aes vero cum percutitur, canorus valde sonitus ex eius percussione formatur. Quod quia, ut lapides, vita caret, sensum in sonitu non habet. Et sunt nonnulli qui, lapidibus similes, ita ad pietatis praecepta duruerunt, ut cum eos percussio supernae animadversionis examinat, nequaquam sonitum humilis confessionis reddant. Quidam vero a metallo aeris in nullo discrepantes, cum flagella supernae percussionis accipiunt, piae confessionis sonitum emittunt; sed quia humilitatis voces ex corde non proferunt, ad statum salutis reducti, nesciunt quod promiserunt. Illi ergo, more lapidum percussi, nec voces habent; isti autem in nullo aeris imitationem fugiunt, qui, in percussione positi, bona quae non sentiunt loquuntur. Illi [Sic restituendum putavimus ex Mss. plerisque, emendavimusque quod prius legebatur: Illi venerationem ferientis et verbera denegant. Dissimulandum tamen non est hic variare exemplaria. Unum Compend. et Bigot. habent, veneratione ferientis et verba denegant. Aliud Compend., Lyran., Uticense, venerationi ferientis, etc. Omnia vero exhibent, verba, non verbera; et quidem ad mentem sancti Gregorii, qui de quibusdam hominibus loquitur, more lapidum, nullum sonitum, dum percutiuntur, reddentibus.] venerationi ferientis et verba denegant; isti, pollicentes quod non impleant, sine vita clamant. Vir igitur sanctus, reproborum duritiam inter verbera fugiens, dicat: Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Ac si aperte fateatur, dicens: Reproborum similitudinem sub disciplinae verbere fugio, quia nec more lapidum ita obdurui, ut sub percussionis stimulo a ministerio confessionis obmutescam; nec rursus quasi aes vocem confessionis resono, et sensum vocis ignoro. Sed quia ad percussionem reprobi debiliter fortes sunt, electi autem valenter infirmi, beatus Iob dum fortem se per insaniam non esse asserit, fortem se per statum salutis innotescit. [Vet. XI. Unde ergo hanc eamdem fortitudinem percepit, insinuet, ne si sibi vires quas habet arroget, potenter ad mortem currat. Plerumque enim virtus habita deterius quam si deesset interficit; quia dum ad sui confidentiam mentem erigit, hanc elationis gladio transfigit; cumque eam quasi roborando vivificat, elevando necat; ad interitum videlicet pertrahit quam per spem propriam ab internae fortitudinis fiducia evellit. Sed quia beatus Iob et virtute pollet, et in semetipso fiduciam non habet, atque, ut ita dixerim, vires infirmus habet, apte subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.121v csg207.69

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik