monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XVIII.

1 IBID.---Solvat manum suam, et succidat me.
2 [21. ] Quam timendum ne ad ferienda nostra vitia ligatam manum teneat.---Saepe namque fiducia longae prosperitatis inflati, in quodam [Turon., in quodam fastu.] statu elationis erigimur. Cumque nos extolli conditor conspicit, sed amorem suum erga nos per verbera non exercet, quasi ad ferienda nostra vitia manum ligatam tenet. An non affectus sui manum ligaverat cum peccanti populo dicebat: Iam non irascar tibi [Isai. LIV, 9]; et: Zelus meus recessit a te [Ezech. XVI, 42]? [Ita Norman., Vindoc., Compend., Bellovac., Turon. et vet. Ed., quod Coccius ita mutavit, sequentib. aliis Ed., solvere ergo manum suam dicitur cum exercet affectum.] Solvat ergo manum dicitur, exerceat affectum. Recte autem subiungitur: Et succidat me. Cum enim securos nos ac de virtutum affluentia elatos, repentinus vel flagelli dolor, vel infirmitatis tentatio percutit, protinus a status sui vertice mentis nostrae elatio succisa cadit, ut de semetipsa nihil audeat, sed, infirmitatis suae ictu prostrata, manum levantis quaerat. Hinc est quod sancti viri cum de occulta erga se dispositione suspecti sunt, plus prospera ipsa pertimescunt, tentari appetunt, flagellari concupiscunt, quatenus incautam mentem metus et dolor erudiat, ne in hac peregrinationis via, hoste ex insidiis erumpente, sua eamdem deterius securitas sternat. Hinc Psalmista ait: Proba me, Domine, et tenta me [Psal. XXV, 2]. Hinc iterum dicit: Ego ad flagella paratus sum [Psal. XXXVII, 18]. Quia enim sancti mentis suae correptionis vulnus sine putredine non esse considerant, libenter se sub manu medici ad sectiones parant, ut, aperto vulnere, virus peccati exeat, quod sana cute intus occidebat. Unde et adhuc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.120av csg207.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik