monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XVII.

1 VERS. 9.---Qui coepit, ipse me conterat.
2 [20. ] Efferentem se de virtutibus Deus misericorditer corripit.---Plerumque enim vitiorum contritionem in nobis agere Dominus inchoat; sed cum mens ex ipso exordio provectus extollitur, cumque se iam quasi de virtutibus erigit, saevienti contra se adversario aditum pandit, qui cordis intima penetrans, omne quod in ea de studio bonae inchoationis invenerit, confringit; tantoque se vehementius in eius confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat provectus, dolet. Unde et teste Evangelio, voce Veritatis, ad neglectam domum conscientiae spiritus immundus qui solus exiit cum spiritibus septem redit [Matth. XII, 45]. Ne ergo post divinae correptionis exordia antiquus hostis subripiat, atque ad virtutum confractionem trahat, sanctus vir congrue exorat, dicens: Qui coepit, ipse me conterat. Ac si aperte didicat: Hoc, quod in me exorsus est perficere feriendo non desinat, ne desertum me adversario ad contritionem tradat. Unde et apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.120av csg207.65

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik