monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, XIII. <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT XIV.

1 [17. ] Proximorum infirma tolerando, ad cruciatus subeundos roboramur.---Durum quippe est appetere quod cruciat, sequi quod vitam fugat. Sed plerumque mens iusti ad tantum se virtutis culmen extendit, ut et apud se in internae rationis arce praesideat, et quorumdam foris stultitiam tolerando convertat. Quos enim ad fortia trahere nitimur, eorum necesse est ut infirma toleremus, quia nec iacentem erigit, nisi qui status sui rectitudinem per compassionem flectit. Cum vero alienae infirmitati compatimur, valentius a nostra roboramur; ut amore futurorum mens ad praesentia adversa se praeparet, et cruciatus corporis quos timebat exspectet. Auctis namque desideriis coelestibus angustatur; cumque aeternae patriae quanta sit dulcedo considerat, pro ea praesentis vitae amaritudines ardenter amat. Unde post insulsi cibi fastidium, post impossibilem mortis gustum, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.120r csg207.63