2 | [15. ] Electis quam gravia sint verba moresque carnalium.---Verba quippe moresque carnalium quasi cibum se nostris mentibus ingerunt, ut in delectationis ventre rapiantur. Sed electus quisque insulsum non comedit, quia pravorum dicta factaque diiudicans, ab ore cordis repellit. Paulus ad esum mentium inferri insulsa prohibuit, cum discipulis dixit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus . Et Psalmistae quoque verba reproborum in cordis ore insulsa sapuerant, cum dicebat: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine . Saepe autem verba carnalium dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationis gignunt; et quamvis haec et ratio respuat, et lingua reprehendat, cum labore tamen intus vincitur quod foris cum auctoritate iudicatur. Unde necesse est ut nec ad aures veniat quod mens a cogitationis aditu vigilans repellat. Sancti igitur viri, cum aeternitatis desideriis anhelant, in tantam altitudinem vitae se sublevant, ut audire iam quae mundi sunt grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque insolens atque intolerabile aestimant quidquid illud non sonat quod intus amant. |