2 | [14. ] Onager fidelem plebem, bos ordinem ecclesiasticum designat. Utrisque hic gemendi causa de dilata Dei visione.---Qui alii onagri appellatione signati sunt, nisi hi qui, in campo fidei constituti, nullius officii loris ligantur? Vel quos bovis significatio exprimit, nisi hos quos intra sanctam Ecclesiam ad praedicationis officium suscepti ordinis iugum premit? Herba vero onagri et pabulum bovis est interna refectio populi fidelis. Alii namque more bovis intra Ecclesiam suscepti officii loris tenentur; alii more onagri sacri ordinis stabula nesciunt, et in campo propriae voluntatis degunt. Sed cum quis ex vita saeculari internae visionis desiderio aestuat, cum refectionis intimae pabulum concupiscit, cum ieiunum se in peregrinationis huius caecitate considerans, quibus valet fletibus reficit, quasi herbam non inveniens onager rugit. Alius quoque necessitatem suscepti ordinis tolerat, in labore praedicationis exsudat, et per aeternam iam contemplationem refici appetit; sed quia Redemptoris sui speciem necdum conspicit, quasi bos ad praesepe vacuum ligatus gemit. Quia enim, longe ab interna sapientia positi, aeternae haereditatis viriditatem non cernimus, velut bruta animalia, a desiderata herba ieiunamus. De qua nimirum herba Redemptoris voce dicitur: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet . Sed plerumque, quod esse amantibus gravius solet, sanctis bonorum studiis malorum vita contradicit; et cum mens ad coeleste desiderium rapitur, bene coepta intentio, interrumpentibus stultorum verbis ac moribus, reverberatur; ita ut quae iam per contemplationis adnisum ad summa evolaverat, ad expugnandam pravorum stultitiam sese in infimis contra certamina accingat. Unde et subditur: |