2 | [13. ] Boni flagellis ac iudicii terrore configuntur. Praestat tamen agi amore.---Sed ecce, ut superius dictum est, et divinae correptionis percussione configimur, et tamen adhuc illud gravius est quod de terrore venturi iudicis ex aeterna animadversione formidamus. Unde protinus subinfertur: Et terrores Domini militant contra me. Debet tamen a metu et dolore animus excuti, et ad sola aeternae patriae desideria extendi. Tunc enim nobilitatem nostrae regenerationis ostendimus, si eum ut patrem diligimus, quem nunc servili mente ut dominum formidamus. Unde et per Paulum dicitur: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater . Pondus itaque formidinis mens electi postponat, in virtute se amoris exerceat, renovationis suae dignitatem desideret, ad conditoris sui speciem anhelet; quem quo usque conspicere non valet, aeternitatem eius necesse est, id est, intimum cibum suum esuriens, exspectet. Unde et apte subditur: |