monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, VIII . <<<     >>> X.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT IX.

1 IBID.---Aut gustare aliquis potest quod gustatum affert mortem?
2 [9. ] Lex carnaliter degustata, prius erat mortifera.---Lex namque carnaliter degustata mortem detulit, quia commissa delinquentium dura animadversione distrinxit; mortem detulit, quia et per praeceptum culpam innotuit, et hanc per gratiam non delevit, Paulo attestante, qui ait: Nihil ad perfectum perduxit lex [Heb. VII, 19]. Et rursum: Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Et paulo post: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem [Rom. VII, 12, 13]. Ad Christum vero conversa gentilitas, quia hunc [Ita Mss. Corb. Germ., Colb., Germ., Turon., Vindoc., Floriac., Norm. At Editi, signari.] sonare per verba legis intelligit, angustata desideriis suis, eum quem vehementer diligit inter praecepta carnalia spiritaliter requirit. [Vet. V, Rec. VI.] Unde et ex voce mox Ecclesiae per prophetiae spiritum subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.119r csg207.58