monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, V . <<<     >>> VII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT VI.

1 IBID.---Et terrores Domini militant contra me.
2 [6. ] Deum praesentes poenas dolent, pavent futuras.---Iustorum mens non solum perpendit quod tolerat, sed etiam pavet quod restat; videt qualia in hac vita patitur; metuit ne post hanc graviora patiatur. Luget quia in huius caecitatis exsilio a paradisi gaudiis cecidit; timet ne et cum exsilium relinquetur, mors aeterna subsequatur. Iam ergo sententiam tolerat in poena; sed minas adhuc venturi iudicis formidat ex culpa. Hinc Psalmista ait: In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me [Psal. LXXXVII, 17]. Interni quippe iudicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant, quia iam aliud damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. Vir igitur sanctus, perpendens mala quae tolerat, dicat: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Sed, graviora in perpetuum metuens, adiungat: Et terrores militani contra me. Ac si aperte diceret: Percussus quidem de praesentibus doleo; sed hoc in dolore fit gravius, quia et in poena positus, adhuc supplicia aeterna pertimesco. Sed quia iam staterae interventum desiderat, iam mala in quibus humanum genus cecidit pensat, quamvis in gentili natione positus, munere tamen prophetici spiritus plenus; quo ardore Redemptoris adventum vel gentilitas, vel Iudaea sitiat, verbis sequentibus demonstrat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.118r csg207.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik