monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT V [Vet. III].

1 IBID.---Quarum indignatio ebibit spiritum meum.
2 [5. ] Iusti poenis quas sustinent emendantur.---Quid enim est spiritus hominis, nisi spiritus elationis? Sagittae autem Domini spiritum hominis ebibunt, cum supernae animadversionis sententiae afflictam mentem ab elatione compescunt. Sagittae Domini spiritum hominis ebibunt, quia intentum exterioribus introrsus trahunt. [Compend., Turon. et alii, his namque sagittis epotatus David spiritus fuerat. Barthol. et Remb., cum Mss. Colb., et hoc potatus.] Epotatus namque David spiritus fuerat, cum dicebat: In deficiendo in me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas [Psal. CXLI, 4]. Et rursum: Negavi consolari animam meam, memor fui Dei, et delectatus sum, exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus [Psal. LXXVI, 4]. Sagittarum ergo indignatio iusti spiritum ebibit, quia supernae sententiae electos, quos in peccatis inveniunt, dum vulnerant, immutant; ut duritiam suam transfixa mens deserat, atque ex salutifero vulnere [Mss. Norm., sanguis confusionis currat; non probantur. Confessionis autem nomine intelligit Gregorius poenitentiam cum conversione coniunctam; nam, ut loquitur Hilarius in ps. CXXXVII, n. 3, nullus id quod peccatum esse confessus est, deinceps debet admittere, quia confessio peccati professio est desinendi.] sanguis confessionis currat. Pensant namque unde, quo lapsi sunt, pensant a quanta beatitudine ad quae corruptionis suae tormenta ceciderunt; et non solum gemunt in his quae sustinent, sed insuper metuunt hoc quod districtus iudex delinquentibus de gehennae ignibus minatur. Unde recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.118r csg207.55