monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, III. <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT IV.

1 VERS. 4.---Quia sagittae Domini in me sunt.
2 [4. ] Sagittis praedicatio vel poena signatur.---Sagittarum quippe nomine aliquando praedicationis verba, aliquando animadversionis sententiae designantur. Praedicationis namque eloquia sagittis exprimuntur, quia in eo quod vitia feriunt, male viventium corda transfigunt. De his sagittis venienti Redemptori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime; populi sub te cadent in corde [Psal. XLIV, 6]. De quo Isaias dicit: Mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mare, in Africam, [Apud vet. Edit. Barth., Remb., Coc., in Libyam: mendose.] et in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam, in Graeciam [Isai. LXVI, 19]. Rursum sagittis, animadversionis percussio designatur, sicut Ioas regi per Elisaeum dicitur: Iace sagittam. Quo iaciente ait: Percuties Syriam, donec consumas eam [IV Reg. XIII, 17]. Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae aerumnam respicit, quia sub percussionibus Dominicae animadversionis ingemiscit, dicat: Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt [Rec. III.] Ac si aperte diceret: Ego in exsilii damnatione non gaudeo, sed sub iudicio positus doleo, quia vim percussionis agnosco. Plerique autem sunt quos tormenta cruciant, sed non emendant. Quo contra apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.117v csg207.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik