1 | VERS. 2.---Unde et verba mea dolore sunt plena. |
2 | [3. ] Gemere hic non cessat qui se exsulem novit.---Qui peregrinationem pro patria diligit, dolere etiam inter dolores nescit. Iusti autem verba dolore plena sunt, quia quo usque praesentia tolerat, ad aliud loquendo suspirat; omne quod peccans pertulit, conspicit; atque ut ad statum beatitudinis redeat, sollicite iudicia quibus affligitur pensat. Unde subditur: |