2 | SENSUS TYPICUS. 2. Christus libra est in qua et quod meremur, et quod pro nobis passus est, pensantur. Poenae nostrae gravitatem nobis notam fecit.---Quis alius staterae nomine, nisi Dei et hominum mediator exprimitur? qui ad pensandum vitae nostrae meritum venit, ac secum iustitiam simul et misericordiam detulit; sed misericordiae lance praeponderans, culpas nostras parcendo levigavit. In manu etenim Patris, quasi statera miri libraminis factus, hinc in se calamitatem nostram, et illinc peccata suspendit. Sed gravis ponderis calamitatem moriendo innotuit, et apud misericordiam leve esse peccatum relaxando monstravit. Qui hoc primum gratiae contulit, quia poenam nostram nobis cognoscibilem fecit. Homo namque ad contemplandum auctorem conditus, sed exigentibus meritis ab internis gaudiis deiectus, in aerumnam corruptionis ruens, caecitatem exsilii sustinens, culpae suae supplicia et tolerabat, et nesciebat; ita ut exsilium patriam crederet, et sic sub corruptionis pondere quasi in salutis libertate gauderet. Sed is, quem intus homo reliquerat, assumpta carne, foris apparuit Deus; cumque se exterius praebuit, expulsum foras hominem ad interiora revocavit, ut iam damna sua videat, iam poenam suae caecitatis ingemiscat. Calamitas ergo hominis in statera gravis apparuit, quia malum quod pertulit nonnisi in praesentia Redemptoris agnovit; lucem quippe nesciens, damnationis suae tenebras voluptuose tolerabat. Sed postquam vidit quod diligeret, intellexit etiam quod doleret; et grave sensit quod pertulit, quia dulce innotuit quod amisit. Vir igitur sanctus colloquentis amici sententiis a claustris silentii excussus, et prophetici spiritus affluentia repletus, dicat sua, dicat humani generis voce: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera, quasi arena maris haec gravior appareret. Ac si aperte diceret: Damnationis nostrae malum leve creditur, quia necdum cognita Redemptoris aequitate pensatur. Sed utinam veniat, et aerumnam tanti exsilii misericordiae suae lance suspendat, et quid post exsilium requiramus edoceat. Si enim innotescit quid amisimus, grave esse insinuat quod toleramus. [Vet. II.] Bene autem haec eadem peregrinationis nostrae calamitas maris arenae comparatur. Arena etenim maris, undarum aestu exterius pellitur, quia et delinquens homo, quoniam tentationum fluctus mobiliter pertulit, extra se ab intimis exivit. Magni autem arena maris est ponderis; sed calamitas hominis arena maris gravior dicitur, quia dura fuisse poena ostenditur, dum per misericordem iudicem culpa levigatur. Et quia quisquis gratiam Redemptoris agnoscit, quisquis reditum ad patriam diligit, eruditus sub pondere peregrinationis gemit, post staterae desiderium recte subiungitur: |