monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, II .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, CAPUT I.

1 [1. ] Iob flagellis et conviciis probatus. Si qua loquitur quae impatientiam sonant, haec non humano pensanda iudicio, sed divino.---Quorumdam mentes plus flagella, quam convicia cruciant; quorumdam vero plus convicia quam flagella castigant. Nam saepe contra nos quibuslibet poenis durius tormenta verborum saeviunt; cumque nos ad defensionem erigunt, in impatientiam sternunt. Unde beato Iob ne deesse tentatio ulla potuisset, non solum hunc flagella desuper feriunt sed graviora plagis amicorum colloquia affligunt; ut sancti viri anima hinc inde pulsata, ad motum iracundiae et elationis erumperet, et [Recent. Vulg., et quidquid munde vixerat.] quidquid mundum vixerat, per contumaciam superbae locutionis inquinaret. Sed tactus plagis gratias retulit; lacessitus verbis recta respondit; et percussus innotescit, quam pro minimo salutem carnis habuerit. Loquens quoque indicat, quam sapiens tacebat. Sed quaedam eius verbis admista sunt, quae apud humana iudicia patientiae limitem transire videantur: quae nos vere intelligimus, si superni sententiam iudicis in eorum examinatione pensamus. Ipse quippe beatum Iob et prius contra adversarium praetulit, dicens: Vidisti servum meum Iob, quod non ei similis est super terram; vir simplex [Deest et rectus in Vindoc., Corb. et plur.] et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo [Iob. I, 8]? Ipse post probationem amicos eius redarguit, dicens: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob [Iob. XLII, 7]. Restat ergo ut cum mens in beati Iob sermonibus fluctuat, eorum pondus ex eiusdem historiae initio ac fine perpendat. Ab aeterno enim iudice nec casurus laudari potuit, nec lapsus praeferri. Si igitur in ambiguitatis tempestate deprehensi, prima huius historiae et postrema conspicimus, navis cordis considerationis suae funibus, quasi a prora et puppi, restringitur, ne in erroris saxa perducatur. Nullis ergo ignorantiae nostrae procellis obruimur, si tranquillum supernae sententiae littus tenemus. Ecce enim dicit quod quaestione non modica lectoris animum moveat. Sed quis hoc non rectum dicere audeat, quod in Dei auribus rectum sonat?
Gregorius Magnus HOME

bke20.117r csg207.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik