monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXVIII. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXIX.

1 IBID.---Quod auditum, mente pertracta.
2 [64. ] Gravis eius imperitia est velle docere meliorem.---Quantalibet doctrina mens polleat, gravis eius imperitia est velle docere meliorem. Unde et ea quae ab amicis recte prolata sunt, ab interno [Mss. vetust., magno consensu, arbitre, quod saepius occurrit, infra maxime, l. VIII, cap. olim 27, 29, 30, nunc 45, 47, 48.] arbitro non recta iudicantur. In eo namque vim suae rectitudinis amittunt, quod auditori non congruunt; quia et medicamina vires perdunt, cum sanis membris apponuntur. In omni ergo quod dicitur, necesse est ut causa, tempus et persona pensetur; si verba sententiae veritas roborat, si hanc tempus congruum postulat, si et veritatem sententiae, et congruentiam temporis personae qualitas non impugnat. Ille enim laudabiliter spicula emittit, qui prius hostem quem feriat conspicit. Male namque arcus validi cornua subigit, qui sagittam fortiter dirigens civem ferit.
Gregorius Magnus HOME

bke20.116v csg207.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik