1 | VERS. 27.---Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. |
2 | [63. ] Verba Eliphaz spiritaliter intelligenda sunt.---Liquet profecto quod in his verbis nihil ab eo iuxta superficiem dicitur, quia nimirum ante faciem non iacet quod investigatur. Qui ergo haec investigasse se indicat, quia in verbis exterioribus interiora quaesierit demonstrat. Sed post cuncta ad stultitiam iactantiae pervenit, quia protinus subdit: |