monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXVII [Rec. XVII].

1 VERS. 26.---Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
2 [56. ] Qui carnem domuit, contemplationi vacare debet. Et qui praedicationi operam dat.---Quid enim sepulcri nomine, nisi contemplativa vita signatur, quae nos quasi ab hoc mundo mortuos sepelit, dum a terrenis desideriis susceptos in intimis abscondit? Ab exteriori quippe vita mortui etiam sepulti per contemplationem fuerant, quibus Paulus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo [Colos. III, 3]. [Vet. XXV.] Activa quoque vita sepulcrum est, quia a pravis nos operibus mortuos tegit; sed contemplativa perfectius sepelit, quia cunctis mundi actionibus funditus dividit. Quisquis ergo iam in se contumelias carnis edomuit, superest ut mentem per studia sanctae operationis exerceat; et quisquis iam mentem per sancta opera dilatat, superest ut hanc usque ad secreta intimae contemplationis studia extendat. Neque enim perfectus praedicator est, qui vel propter contemplationis studium operanda negligit, vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Hinc est enim quod Abraham coniugem mortuam in sepulcro duplici sepelit [Genes. XXIII, 19]; quia nimirum perfectus quisque praedicator exstinctam a praesentis vitae desideriis animam suam, sub bonae operationis tegmine et contemplationis abscondit, ut a carnali concupiscentia sub activa contemplativaque vita quasi insensibilis lateat, quae prius mundi desideria sentiens, mortaliter vivebat. Hinc est quod humani generis Redemptor per diem miracula in urbibus exhibet, et ad orationis studium in monte pernoctat, ut perfectis videlicet praedicatoribus innuat quatenus nec activam vitam amore speculationis funditus deserant, nec contemplationis gaudia penitus operationis nimietate contemnant; sed quieti contemplantes sorbeant, quod occupati erga proximos loquentes refundant. Speculando quippe in Dei amorem surgitur, sed praedicando ad proximi utilitatem reditur. Unde apud Moysen, dum in sacrificio vacca mactatur [Num. XIX, 3], offerri cum hyssopo lignoque cedrino bis tinctus coccus praecipitur. Vaccam quippe mactamus, cum carnem a lascivia suae voluptatis exstinguimus. Quam cum hyssopo lignoque cedrino ac cocco offerimus; quia cum maceratione carnis, sacrificium fidei, spei et charitatis adolemus. Hyssopus quippe interna nostra mundare consuevit. Et per Petrum dicitur: Fide mundans corda eorum [Act. XV, 9]. Lignum cedrinum nulla putredine deficit, quia spem coelestium terminus non consumit. Unde et per Petrum dicitur: Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem [I Pet. I, 3]. Coccus rubeo colore flammescit, quia quem implet charitas incendit. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49]. Sed bis tinctus coccus offerri praecipitur, ut videlicet ante interni iudicis oculos charitas nostra Dei et proximi dilectione coloretur; quatenus conversa mens nec sic pro amore Dei quietem diligat, ut curam proximi utilitatemque postponat; nec sic pro amore proximi occupata inserviat, ut quietem funditus deserens, ignem in se superni amoris exstinguat. Quisquis ergo semetipsum Deo iam sacrificium obtulit, si perfecta desiderat, curet necesse est, ut non solum ad operationis se latitudinem, verum etiam ad culmina contemplationis extendat.
3 [Vet. XXVI.] [ 57. ] Vita activa aliis, aliis contemplativa magis congruit. Alterutra cuique pro ingenio colenda.---Sed inter haec magnopere sciendum est, quia valde inter se diversae sunt [Vindoc, Corb., Norm. et plerique, consparsiones animorum. Germ., compassiones.] conspersiones animorum. Nonnulli namque hominum ita otiosae mentis sunt, ut si eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant; et nonnulli ita inquieti sunt, ut si vacationem laboris habuerint, gravius laborent, quia tanto [Ita Norman., Corb. Germ. et alii, nec non vet. Edit. In recent., tanto deterius . . . . . tolerant quanto licentius ad cogitationes vacant.] deteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis licentius ad cogitationes vacat. Unde necesse est ut nec quieta mens ad exercitationem se immoderati operis dilatet, nec inquieta ad studium contemplationis angustet. Saepe enim qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt; et saepe qui occupati bene humanis usibus viverent, gladio suae quietis exstincti sunt. Hinc namque est quod nonnulli inquieti spiritus, dum plus exquirunt contemplando quam capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt; et dum veritatis discipuli esse humiliter negligunt, magistri errorum fiunt. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis [Matth. V, 29]. Duae quippe vitae, activa videlicet et contemplativa, cum conservantur in mente, quasi duo oculi habentur in facie. Dexter namque oculus vita contemplativa est, sinister activa. Sed sunt nonnulli, ut diximus, qui discrete intueri summa et spiritalia nequaquam possunt, et tamen alta contemplationis assumunt, atque idcirco in perfidiae foveam, [Aliqui, intellectu pravi erroris.] intellectus pravi errore dilabuntur. Hos itaque contemplativa vita ultra vires assumpta, [Norman., Compend., Vindoc. Val. Cl., Corb. Germ., incognita veritate compellit cadere.] cogit a veritate cadere, quos in statu suae rectitudinis humiliter poterat sola activa custodire. Quibus recte hoc quod praefati sumus, Veritas dicit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Ac si aperte diceret: Cum ad contemplativam vitam idonea discretione non sufficis, solam securius activam tene. Cumque in hoc, quod pro magno eligis, deficis, eo contentus esto, quod pro minimo attendis; ut si per contemplativam vitam a veritatis cognitione compelleris cadere, regnum coelorum per solam activam valeas saltem luscus intrare. Hinc rursum dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit eti ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris [Matth. XVIII, 6]. Quid per mare, nisi praesens saeculum; quid per molam asinariam, nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria stringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt itaque nonnulli qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia, humilitate postposita, ultra intelligentiae vires surgunt, non solum se in errorem deiiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis dividunt. Qui ergo unum de minimis scandalizat, melius illi fuerat, alligata collo mola asinaria, in mare proiici, quia nimirum perversae menti expeditius esse potuisset, ut occupata mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret. Rursum, nisi quibusdam mentibus contemplativa vita potius quam activa congrueret, nequaquam per Psalmistam Dominus diceret: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [Psal. XLV, 11].
4 [Vet. XXVII.] [ 58. ] Quid valeant timor et amor ad contemplationem.---Sed inter haec sciendum est quia saepe et pigras mentes amor ad opus excitat, et inquietas in contemplatione timor refrenat. Anchora enim cordis est pondus timoris; et plerumque fluctu cogitationum quatitur, sed per disciplinae suae vincula retinetur; neque hoc tempestas suae inquietudinis ad naufragium pertrahit, quia in divini amoris littore perfecta charitas astringit. Unde necesse est ut quisquis ad contemplationis studia properat, semetipsum prius subtiliter interroget, quantum amat. Machina quippe mentis est vis amoris, quae hanc dum a mundo extrahit, in alta sustollit. Prius ergo discutiat, si summa inquirens diligit, si diligens timet, si novit incognita aut amando comprehendere, aut non comprehensa timendo venerari. In contemplatione etenim mentem si amor non excitat, teporis sui torpor obscurat; si timor non aggravat, sensus hanc per inania ad nebulam erroris levat; et cum clausa ei secretorum ianua tardius aperitur, ab ea longius ipsa sua praesumptione repellitur; quia irrumpere appetit hoc, quod non inveniens quaerit; cumque superba mens errorem pro veritate percipit, quo quasi intus gressum porrigit, foras tendit. Hinc est enim quod legem daturus Dominus, in igne fumoque descendit [Exod. XIX, 18]; quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat. Prius igitur mens ab appetitu gloriae temporalis, atque ab omni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est, et tunc [Ita Bellovac., Compend., Norm., Val. Cl. et vet. Ed. Coc. et recentiores, ad arcem.] ad aciem contemplationis erigenda. Unde et cum lex accipitur, populus a monte prohibetur, ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, considerare sublimia non praesumant. Unde et recte dicitur: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur [Ibid., 12, 13]. Bestia enim montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur, quia summa non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur.
5 [59. ] Quae ad eam assequendam perfectio necessaria.---Qui igitur culmen apprehendere perfectionis nituntur, cum contemplationis arcem tenere desiderant, prius se in campo operis per exercitium probent, ut sollicite sciant si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis aequanimiter portant, si obiectis bonis temporalibus nequaquam mens laetitia solvitur, si subtractis non nimio moerore sauciatur; ac deinde perpendant si cum ad semetipsos introrsus redeunt, in eo quod spiritalia rimantur, nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt, vel fortasse tractas manu discretionis abigunt; si incircumscriptum lumen videre cupientes, cunctas circumscriptionis suae imagines deprimunt; et in eo quod super se contingere appetunt, vincunt quod sunt. [Vet. XXVIII.] Unde recte nunc dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum. Vir quippe perfectus sepulcrum in abundantia ingreditur, quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum per contemplationem mortuum, huic mundo funditus occultat. Unde et apte subditur: Sicut infertur acervus tritici in tempore suo [Ibid.].
6 [60. ] Actio contemplationem debet antecedere.---Actionis namque tempus primum est, contemplationis extremum. Unde necesse est ut perfectus quisque prius virtutibus mentem exerceat, atque hanc postmodum in horreum quietis condat [Luc. VIII, 35]. Hinc est enim quod is quem legio daemonum Domino iubente dereliquit, ad Salvatoris sui pedes [Norman. et Corb., redit. Primus Compend. ita locum hunc repraesentat, ad Salvatoris pedes discere, cum salutis auctore reconcupiscit.] residet, verba doctrinae percipit, et de regione sua simul discedere cum salutis auctore concupiscit; sed tamen ei ipsa quae salutem contulit Veritas dicit: Revertere primum in domum tuam, et narra quanta tibi fecerit Dominus. Cum enim quamlibet parum de divina cognitione percipimus, redire ad humana iam nolumus, et proximorum necessitatibus onerari recusamus; quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud, nisi hoc quod sine labore reficit, amamus. Sed sanatos nos Veritas ad domum mittit, narrare quae nobiscum acta sunt praecipit, ut videlicet prius mens exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem.
7 [Rec. XVIII.] 61. Contemplationis et actionis figurae Rachel et Lia, Maria et Martha. Vitae activae magna merita, contemplativae potiora.---Hinc est quod Iacob pro Rachel servit, et Liam accipit, eique dicitur Non est consuetudinis in terra nostra ut minores ante tradamus ad nuptias quam maiores [Genes. XXIX, 27]. Rachel [Seu potius videntem principium. Id sonat Rachel si derivetur ex raa et chalal. Consule lib Hieronymi de Nominibus Hebraicis, et notas novae Editionis Benedictin. tom. II.] namque, visum principium; Lia autem laboriosa dicitur. Et quid per Rachelem, nisi contemplativa; quid per Liam, nisi activa vita designatur? In contemplatione quippe principium, quod Deus est, quaeritur; in operatione autem sub gravi necessitatum fasce laboratur. Unde et Rachel pulchra, sed sterilis; Lia autem lippa est, sed fecunda, quia nimirum mens cum contemplandi otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat; cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Post Liae ergo complexus ad Rachelem Iacob pervenit, quia perfectus quisque ante activae vitae ad fecunditatem iungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur. Quia enim contemplativa vita minor quidem tempore, sed merito maior est quam activa, sacri Evangelii verbis ostenditur, in quo duae mulieres diversa egisse referuntur. Maria quippe Redemptoris nostri verba audiens, ad pedes illius residebat; Martha autem corporalibus ministeriis insistebat. Cumque contra Mariae otium Martha quereretur, audivit: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea [Luc. X, 41, 42]. Quid enim per Mariam, quae verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa vita exprimitur? Quid per Martham exterioribus obsequiis occupatam, nisi activa vita signatur? Sed Marthae cura non reprehenditur, Mariae vero etiam laudatur, quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora. Unde nec auferri unquam Mariae pars dicitur, quia activae vitae opera cum corpore transeunt, contemplativae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Quod bene ac breviter Ezechiel propheta exprimit, cum volantia animalia contemplatus ait: Et similitudo manus hominis subtus [In Gemet., pinnas; et infra, sed manus eorum sub pinnas. In quibusdam Mss. homil. in Ezechielem observari saepe legi pinnae, pinnis, pro pennae, pennis.] pennas eorum erat [Ezech. X, 21]. Quid enim per pennas animalium, nisi contemplationes possumus sentire sanctorum, quibus ad summa transvolant, et terrena deserentes, sese in coelestibus librant? Quid per manus, nisi operationes accipimus? Quia cum in proximi amore se dilatant, bona quae praevalent etiam corporaliter administrant. Sed manus eorum sub pennis sunt, quia actionis suae opera virtute contemplationis vincunt.
8 [Vet. XXIX.] [ 62. ] Sepulcri nomine requies aeterna potest intelligi.---Potest etiam per sepulcrum non solum in hac vita nostra contemplatio, sed requies aeternae et intimae retributionis intelligi; in qua tanto verius quiescitur, quanto in nobis corruptionis vita perfectius necatur. In abundantia ergo sepulcrum ingreditur, qui post congesta vitae praesentis opera, mutabilitati suae plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur. Unde et per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abdito vultus tui, a conturbatione hominum [Psal. XXX, 21]. Quod bene etiam comparatio adiuncta commendat, cum subditur: Sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Frumentum quippe in segete sole tangitur, quia in hac vita, humana anima respectu superni luminis illustratur; pluvias accipit, quia veritatis eloquio pinguescit; ventis concutitur, quia tentationibus exercetur; et secum crescentes paleas portat, quia nequiorem contra se quotidie vitam peccantium tolerat; atque ad aream deductum triturationis pondere premitur, ut a palearum connexione solvatur; quia mens nostra coelesti disciplinae supposita, dum correctionis flagella percipit, a societate carnalium [Turon., velut frumentum mundior.] mundior recedit; et relictis paleis ad horreum ducitur, quia foris remanentibus reprobis, electa anima ad supernae mansionis aeterna gaudia sublevatur. Bene ergo dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo; quia dum post afflictionem iusti praemia patriae coelestis inveniunt, quasi post pressuras ad horreum grana deferuntur; et in alieno quidem tempore percussiones sentiunt, sed [Vindoc., Compend., Corb., etc., in sua percussione requiescunt.] in suo a percussione requiescunt. Electis quippe tempus alienum est vita praesens, unde et quibusdam adhuc infidelibus Veritas dicit: Tempus meum nondum venit, tempus autem vestrum semper est paratum [Ioan. VII, 6]. Et rursum: Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum [Luc. XXII, 53]. Sepulcrum ergo in tempore suo sicut frumenti acervus ingreditur, quia ille aeternam requiem percipit, qui prius hic, ut ab exurendis paleis liber sit, disciplinae pressuras sentit. Eliphaz vero, quia et in locutionis suae serie tabernaculum, lapides, bestias, semen, herbas, sepulcrumque nominavit, quod non haec iuxta litteram dixerit, ipse innuit, qui post cuncta illico subiungit.
Gregorius Magnus HOME

bke20.114r csg207.42

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik